Poëtae Montis Atri

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Robertus Creely, magister in Collegio Montis Atri et editor Black Mountain Review ('Recognitio Montis Atri'), periodici potentis, 1972.

Poetae Montis Atri, aliquando poetas proiectivistae appellati, fuerunt grex poetarum Americanorum avant-garde vel postmodernorum qui in Collegio Montis Atri medio saeculo vicensimo floruerunt.[1]

Scaena[recensere | fontem recensere]

Collegium Montis Atri, quamquam solum viginti tres annos (1933–1956) superfuit et minus quam 1200 discipulos habuit, fuit una ex insignissimis educationis facultatisque artisticae institutionibus. Magnum numerum artificium edocuit qui avant-garde in America Septentrionali inter 1960 et 1970 duxerunt. Curriculum inauditum in artibus oculorum, litteris, et artibus exsecutivis habuit, ut in nominibus suorum artificium et magistrorum hic perscriptorum videtur. Inter professores artium fuerunt Anni et Iosephus Albers, Ericus Bentley, Ilya Bolotowsky, Gulielmus et Elaine de Kooning, Buckminster Fuller, Lyonel Feininger, Franciscus Kline, Gualterius Gropius, et Robertus Motherwell. Inter quorum discipulos fuerunt Ioannes Chamberlain, Kenneth Noland, Robertus Rauschenberg, Dorothea Rockburne, Ruta Asawa, Stan Vanderbeek, Kenneth Snelson, et Cy Twombly. Inter professors artium exsecutivarum fuerunt Ioannes Cage, Merce Cunningham, Ludovicus Harrison, Roger Sessions, David Tudor, et Stefan Wolpe. Inter professores et discipulos litterarum fuerunt Robertus Creeley, Fielding Dawson, Eduardus Dorn, Robertus Duncan, Paulus Goodman, Francine du Plessix Gray, Hilda Morley, Carolus Olson, M. C. Richards, Arthurus Penn, et Ioannes Wieners. Inter professores visitantes fuerunt Albertus Einstein, Clemens Greenberg, et Gulielmus Carolus Williams.

Versus proiectivus[recensere | fontem recensere]

Anno 1950, Carolus Olson, unus ex poetis Montis Atri, Projective Verse protulit, commentarium semina ulterioris evolutionis praebentem, in quo poposcit poesim compositionis "agri aperti" in loco translaticiarum formarum poeticarum occlusarum substituere formas ex tempore factas quae res in poemate contentas remitteret, hác formá in versu conditá et unoquoque versu unitas spiritus dictique fore; res praeterea quae in textu continebantur in "una perceptione ad aliam perceptionem statim et recte [ducente]" consistere.[2] Hic commentarius quasi edictum poetarum Montis Atri factus est. Unus ex effectibus unitatis structurae in poemate reductae ad quod intra locutionem accommodari poterat fuit quod poetae Montis Atri distinctum dictionis poeticae modum evolverunt (exempli gratia, yr pro your scriptum).

Personae principales[recensere | fontem recensere]

Dionysia Levertov, una ex notissimis poetis Montis Atri.

Praeter Olson, inter poetas artissime cum Monte Atre consociatos fuerunt Laurentius Eigner, Robertus Duncan, Eduardus Dorn, Paulus Blackburn, Hilda Morley, Ioannes Wieners, Ioel Oppenheimer, Dionysia Levertov, Ionathan Williams et Robertus Creeley. Creeley munera magistri et editor Black Mountain Review ('Recognitio Montis Atri') biennium sustinuit, cum Franciscopolism anno 1957 migravit, ubi factus est nexus inter poetas Montis Atri et aetatis prostratae, quorum multi in recognitione protulerat. Praeterea, magni momenti fuit The New American Poetry 1945–1960, anthologia a Donaldo Allen anno 1960 prolata, quae poetas in suis paginis comprehensos in varias scholas poesis digerit; anthologia ergo heredium instituit et vim poetarum Montis Atri per orbem terrarum adiuvit.[3]

Heredium[recensere | fontem recensere]

Poetae Montis Atri, praeter suas validas cum poetis prostratis coniunctiones, cursum poesis Americanae moverunt per suam auctoritatem inter poetas habitam qui sese cum schola linguae consociaverunt. Graves etiam fuerunt in evolutione novae poesis Britannica ex 1960, ut in operibus Thomae Raworth, J. H. Prynne, et aliorum poetarum videtur. Inter recentissimos poetas proiectivistas est Carolus Potts.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. Anne Day Dewey, Beyond Maximus: The Construction of Public Voice in Black Mountain Poetry (Stanfordiae Californiae: Stanford University Press, 2007).
  2. Anglice: "one perception immediately and directly (leading) to a further perception."
  3. Chris Baldick, The Oxford Dictionary of Literary Terms (Oxoniae, Novi Eboraci: Oxford University Press, 2008), 36.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Baldick, Chris. 2008. The Oxford Dictionary of Literary Terms. Oxoniae, Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780199208272.
  • Dawson, Fielding. 1970. The Black Mountain Book. Novi Eboraci: Croton Press.
  • Edith C. Blum Art Institute. 1987. The Black Mountain Poets: The Emergence of an American School of Poetics, June 26–28, 1987. Annandale-on-Hudson Novi Eboraci: Edith C. Blum Art Institute, Bard College.
  • Harris, Mary Emma. 2002. The Arts at Black Mountain College. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262582120.
  • Katz, Vincent, ed. 2003. Black Mountain College: Experiment in Art. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262112795.
  • Dewey, Anne. 2007. Beyond Maximus: The Construction of Public Voice in Black Mountain Poetry. Stanfordiae Californiae: Stanford University Press. ISBN 9780804756471.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]