Plutonium Hierapolitanum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Formula:Capsa situs antiquus

Hierapolis (Turciae)
Hierapolis
Hierapolis
Hierapolis

Plutonium Hierapolitanum (Grace Πλουτωνειον 'locus Plutonis'), vel Cronium (Cronion, ex Crono), tempore hodierno Porta Inferni appellatum, fuit antiquus locus religiosus deo Plutoni dicatus. Inventio loci nuntiata est mense Martii 2013 ab archaeologis Italicis, Francisco D'Andria duce, professore archaeologiae in Universitate Salento,? qui in regione circa Hierapolin urbem antiquam, in hodierna Provincia Denizli Turciae sitam, cava faciebant.[1][2]

Historia[recensere | fontem recensere]

Quamquam exacta sitús aetas iam ignota manet, urbs Hierapolis circa annum 190 a.C.n. ab Eumene II Rege Pergameo condita est. Situs aedificatus est super speluncam quae gasia mortifera emittebat; unde suus usus pro transitu rituuum in infernum.[3] Sacrificia animalium hoc in situ saepe efficiebantur. Victimae in speluncam iniectae funibus eis ligatis retrahebantur. Archaeologi hodierni observaverunt fumos ex spelunca emissos iam suas proprietates mortiferas tenere, cum viderent aves transeuntis, ab aere calido attractas fumosque toxicos haurientis, suffocari.[4]

Plutonium Hierapolitanum a nonnullis scriptoribus antiquis descriptum est, inter quos Strabo, Cassius Dio, et Damascius. Spelunca est parva, ex qua emergit dioxidum carbonis, gas suffocans, ex subterraneis rationibus geologicis exhibitum. Post conclave textum trium metrorum quadratorum patet in saxo rima profunda, per quam aqua calida rapide fluens gas naso foedum liberat.[5] Quia mortales in gasi plerumque moriebantur, homines antiqui credebant gas a Plutone deo missum fuisse.

Primos urbis annos, exsecata Cybeles flamina, eunuchi Galli appellati, in Plutonium descendebant, trans pavimentum ad regiones oxygenii repentes, vel spiritum tenentes. Dioxidum carbonis, quia aere gravior est, in lacunis considere solet. Flamina regrediebantur ut monstrarent se gasi immunes esse. Populi deinde credebant miraculum factum fuisse, et flaminibus ergo potestates altiores et tutelam divinam tribuebant.[6]

Inclusa 2000 metrorum quadratorum regio pro aditu stetit, a crasso gasi suffocantis strato tecta, omnes qui terminos intrare auderent interficiens. Flamina aves et alia animalia advenis venumdederunt ut ei mortiferas huius regionis inclusae proprietates temptare possent. Advenae oraculum Plutonis interrogare poterant. Aditus Plutonii temporibus Christianis occlusus est.[7][8][9][10] Strabo, geographus antiquus, portam sic descripsit: "Quodque animal quod ingrediatur mortem momento temporis obit. Passeres inieci qui statim morientes conciderunt."[11]

Destructio[recensere | fontem recensere]

Indicia archaeologica significant hoc Plutonium habuisse munus sociale usque ad saeculum quartum exeuns, sed locus manebat quem homines visitabant duo saecula addita. Templum saeculo sexto a Christianis destructum est, sed terrae motus rationem destructionis fortasse adiuverunt.[4]

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Johnston, Alex (1 Aprilis 2013) "‘Gate to Hell’ in Turkey Found by Archaeologist" (English) Urbs Novum Eboracum: The Epoch Times: English Edition 
  2. Lorenzi, Rossella (29 Martii 2013) "title=Pluto's Gate Uncovered in Turkey" (English) Silver Spring: Discovery News 
  3. "‘Gate to Hell’ in Turkey Found by Archaeologist" (English) rbs Novum Eboracum: MSN.com 1 Aprilis 2013 .
  4. 4.0 4.1 Rossella Lorenzi, "Pluto's Gate Uncovered in Turkey" in Discovery News (29 Mar. 2013)
  5. "Hierapolis," in The Princeton Encyclopedia of Classical Sites, ed. Richard Stillwell, William L. MacDonald, et Marian Holland McAllister.
  6. Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia, liber II, cap. 95.
  7. [1], from "Anatolia - A World Heritage", T.C. Ministry of Culture, P. 142ff.
  8. "Turkey Travel Guide," www.atamanhotel.com (Istanbul Hotels).
  9. "Turkey Travel Guide," www.istanbulhotelsonline.com (Istanbul Hotels).
  10. [2] www.petentour.com (Peten Tours).
  11. Ex Anglico "Any animal that passes inside meets instant death. I threw in sparrows and they immediately breathed their last and fell" conversus. Newser, Kate Seamons (1 Aprilis 2013) "'Gate to Hell' discovered in Turkey" (English) Tyson's Corner: USA Today 


Terra Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!