Playing Place

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Playing Place (Cornubia)
Playing Place
Playing Place
Vici collocatio in comitatu Cornubia
Ager iuxta Playing Place in quo olim ludi miraculorum Cornubice agebantur
Inscriptio de agro The Rounds loco ludorum

Playing Place (scil. "locus ludorum" vel Cornubice "plen an gwari") est vicus Cornubiae, paroeciae Keae attributus, haud longe ab urbe Trurone distans. Ibi olim in agro nomine The Rounds (scil. "rotunda"), ad formam amphitheatri converso, ludi miraculorum Cornubice agebantur et fortasse praesertim Bywnans Ke ("ludus Sancti Keae") cuius textus nuper repertus est: Kea enim huius paroeciae patronus est.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Playing Place spectant.


Terra Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!