Plantago (genus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Plantago
Plantago major
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Asteridae
Ordo: Lamiales
Familia: Plantaginaceae
Subfamilia: Plantagineae
Genus: Plantago
L.
Subgenera
  • Plantago
  • Coronopus
  • Bougeria
  • Psyllium
  • Littorella
Synonyma

Psyllium Mill.[1]

Plantago est genus circa ducentarum parvarum inconspicuarumque specierum plantarum florentium familiae Plantaginacearum. Plurimae sunt plantae herbaceae, sed aliquae sunt suffrutices qui ad 60 cm alti crescunt. Folia sunt sessilia, sed partem angustam prope caulem habent quae est pseudo-petiolus. Eis sunt tres vel quinque venae parallelae quae in latiori folii parte decedunt. Folia sunt lata vel angusta, secundum speciem. Inflorescentiae in pedunculis feruntur, typice 5–40 cm altis, et sunt coni breves vel spicae longae, multis perparvis floribus a vento pollinatis praeditae.

Larvae nonnullarum specierum lepidopterorum plantaginibus vescuntur; vide Indicem lepidopterorum quae plantaginibus vescuntur.

Species[recensere | fontem recensere]

Fines generis Plantaginis fuerunt aliquantum stabiles. Praecipua quaestio est num Bougueria (una species ex Andibus) et Littorella (duae vel tres species plantarum aquaticarum) ad Plantagines pertineant.[2] Sunt circa ducentae Plantaginis species, inter quas:

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Genus: Plantago L.". Germplasm Resources Information Network. United States Department of Agriculture. 2006-04-20 .
  2. Albach, D. C., Meudt, H. M. & Oxelman, B. 2005. Piecing together the "new" Plantaginaceae. American Journal of Botany 92: 297–315.
  3. Etiam appellata Bougueria nubicola.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cho, Y., J. P. Mower, Y.-L. Qiu, et J. D. Palmer. 2004. Mitochondrial substitution rates are extraodinarily elevated and variable in a genus of flowering plants. Proceedings of the National Academy of Science 101:17741–17746.
  • Dagar, J. C., Y. Kumar, et O. S. Tomar. 2006. Cultivation of medicinal isabgol (Plantago ovata) in alkali soils in semiarid regions of northern India. Land Degradation and Development 17:275–283.
  • Rahn, K. 1996. A phylogenetic study of the Plantaginaceae. Botanical Journal of the Linnean Society 120:145–198.
  • Rønsted, N., M. W. Chase, D. C. Albach, et M. A. Bello. 2002. Phylogenetic relationships within Plantago (Plantaginaceae): evidence from nuclear ribosomal ITS and plastid TrnL-F sequence data. Botanical Journal of the Linnean Society 139:323–338.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Plantaginem spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Plantago (genus) apud Vicispecies.