Placidus Sublacensis

E Vicipaedia
Philippus Lippi: Sanctus Benedictus Maurum Placidum servare iussit, circa annum 1445. The National Gallery of Art, Vasingtoniae, DC.

Sanctus Placidus Sublacensis fuit discipulus Sancti Benedicti monachi. Solus vitae fons est secundus Dialogorum Gregorii Magni liber, in quo vitam Sancti Benedicti demonstrat. Secundum Gregorium Placidus, filius cuiusdam Tertulli patricii, iam puer ad monasterium Sublacense portatus et ibi Deo oblatus est, ut in Regula Benedicti provisum est.[1] Notissimum est illud, quod in Gregorii dialogis de eo narratum est, cum Placidus in lacum delapsus a Sancto Mauro servatus est:[2]

Placidus puer, sancti viri monachus, ad hauriendam de lacu aquam egressus est. Qui vas, quod tenuerat, in aquam incaute submittens ipse quoque cadendo secutus est. Quem mox unda rapuit et paene ad unius sagittae cursum eum a terra introrsus traxit. Vir autem Dei intra cellam positus, hoc protinus agnovit et Maurum festine vocavit dicens: Frater Maure, curre, quia puer ille, qui ad hauriendam aquam perrexerat, in lacum cecidit, iamque eum longius unda trahit. Res mira et post Petrum Apostolum inusitata! Benedictione etenim postulata atque percepta ad Patris sui imperium concitus perrexit Maurus, atque usque ad eum locum quo ab unda deducebatur puer, per terram se ire existimans, super aquam cucurrit, eumque per capillos tenens, cursu rapido rediit.

Quae narratio in specimen oboedientiae monasticae evasit. Verisimiliter Sanctum Benedictum anno 529 comitatus est, cum is Montem Casinum abiit, sed reliqua de Placido incerta sunt.

Una cum Sancto Mauro in Ecclesia Catholica Romana die 5 Octobris memoratur, a Benedictinis, Cisterciensibus et Trappistis die 15 Ianuarii.[3]

Confusio cum Placido Martyre[recensere | fontem recensere]

Est Passio Sancti Placidi duodecimi saeculi, ut putatur, quae Placidum Sublacensem cum Placido Martyre in unum ponit. Quod ad iconographiam et venerationem sancti multum contulit. Commentarius Calendarii Romani anni 1969 autem statuit Sanctum Placidum a Placido martyre Siciliano distinguendum esse his diebus constare.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cap. 59, De filiis nobilium vel pauperum qui offeruntur.
  2. Dialogi 2,2,7
  3. vide Heiligenlexikon, sub voce "Placidus von Subiaco"
  4. Calendarium Romanum (Libreria Editrice Vaticana 1969), p. 113

Nexus externi[recensere | fontem recensere]