Piraeus (unitas regionalis)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Piraeus

Piraeus
Περιφερειακή ενότητα

Πειραιώς

PE Pireos in Greece.svg
Situs Piraei in regione Attica
Indicia fundamentalia
Civitas Graecia
Regio Attica
Caput Piraeus
Area 50.4 km²
Numerus incolarum 448997
(census anni 2011[1])
Spissitudo incolarum: 8909 incolae per km²
Latitudo 37° 58' N
Longitudo 23° 38' E
Pagina interretialis [http:// ]
2010 Dimi Pirea numbered.svg
Demi Piraei: 1. Piraeus, 4. Ceratsinium-Drapetson, 5. Corydallus, 7. Nicaea-Sanctus Ioannes Rentes, 8. Perama

Piraeus (Graece: Περιφερειακή ενότητα Πειραιώς) est unitas regionalis Graeciae, una ex octo unitatibus regionalibus regionis Atticae. Unitas regionalis partem urbis Athenarum medio-occidentalem amplectitur.

Unitati sunt 466 065 incolae.[2]

Reformatione administrativa anno 2011 (vide: Libellus Callicratis) unitas regionalis Piraeus e pristina nomarchia Piraeo, cuius territorium - insulis exceptis - amplectitur et quae fuit una e quattuor nomarchiis Atticae, formata est. In quinque demos - partim pristinis demis coniunctis - divisa est.[3]

Insulae, quae antea ad nomarchiam Piraeum pertinebant, nunc propriam unitatem regionalem nomine Insulis formant.

Index suppositus demos (cum numeris sicut et in tabula inveniuntur), quales anno 2011 coagmentatione exstant, et antea demos, e quibus exstiterunt, refert.

Demus hodiernus (+ numerus in tabula) Antea demi Sedes
Ceratsinium-Drapetson (Κερατσίνι-Δραπετσώνα) (4) Ceratsinium (Κερατσίνι) Ceratsinium
Drapetson (Δραπετσώνα)
Corydallus (Κορυδαλλός) (5) Corydallus (Κορυδαλλός) Corydallus
Nicaea-Sanctus Ioannes Rentes (Νίκαια-Άγιος Ιωάννης Ρέντης) (7) Nicaea (Νίκαια) Nicaea
Sanctus Ioannes Rentes (Άγιος Ιωάννης Ρέντης)
Perama (Πέραμα) (8) Perama (Πέραμα) Perama
Piraeus (Πειραιάς) (1) Piraeus (Πειραιάς) Piraeus
Pristinae quattuor nomarchiae Atticae. 3: Piraeus

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Census anni 2011, magistratus publicus statisticus Graeciae (ΕΛ.ΣΤΑΤ) (Excel-tabula, 2,6 MB)
  2. Census anni 2001, fons: Gentilicium officium statisticum Graeciae (ΕΣΥΕ), (PDF 875 KB)
  3. Lex, qua reformatio administrativa Callicratis constituta est

Nexus externi[recensere | fontem recensere]