Pinus elliottii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pinus elliottii
Plantatio Pinorum elliotti
Conservationis status
Taxinomia
Regnum: Plantae
Divisio: Pinophyta
Classis: Pinopsida
Ordo: Pinales
Familia: Pinaceae
Genus: Pinus
Subgenus: Pinus
Species: P. elliottii
Binomen
Pinus elliottii
Engelm.
Varietates

Pinus elliottii var. elliotti
Pinus elliottii var. densa

Grand Bay National Estuarine Research Reserve, savanna maritima, Pini elliottii trans fines Alabamae Mississippiaeque prope Bayou Heron (1998).

Pinus elliottii (Anglice: slash pine) est Pinus in Civitatibus Foederatis meridio-orientalibus endemica, a Carolina Meridiana meridiana occidentem versus ad Ludovicianam meridio-orientalem, et meridiem versus ad Martyres Floridae.[2]

Planta celeriter crescit, sed diu non vivit, et climata humida et solum madidum anteponit.

Nomen Anglicum memorat paludes et alios locos humidos (Anglice slashes) qui sunt plantae habitatio naturalis.

Arbor est ad 18–30 m alta, trunco 0.6–0.8 metra diametro. Folia sunt acicularia, tenuissima, fasciculis binorum vel trinorum, 18–24 cm longa. Coni sunt nitidi rufi, 5–15 centimetra longi, aculeo crasso breve, 2–3 mm longo, in quaque squama. Notus est pro forma conica.

Sunt duae varietates:

Arbor in plantationes latissime colitur, et in horticultura adhibetur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Conifer Specialist Group (1998). Pinus elliottii. 2006. IUCN Red List of Threatened Species. IUCN 2006..
  2. Moore, Gerry; Kershner, Bruce; Craig Tufts; Daniel Mathews; Gil Nelson; Spellenberg, Richard; Thieret, John W.; Terry Purinton; Block, Andrew (2008). National Wildlife Federation Field Guide to Trees of North America. New York: Sterling. p. 74. ISBN 1-4027-3875-7  
  3. "Pine Rocklands" (PDF). United States Fish and Wildlife Service 

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pinum elliottii spectant.
Wikispecies-logo.svg Vide Pinum elliottii apud Vicispecies.