Pinacotheca Borgesia

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
"Venus Victrix" ab Antonio Canova sculpta (figura Paulinae Bonaparte, Napoleoni sororis, Camilli Borghese uxoris)
Gladiatores, opus tessellatum Romanum

Pinacotheca Borgesia,[1] vulgo Galleria Borghese, est museum picturarum et sculpturarum a cardinale Scipione Burghesio et aliis eiusdem familiae congregatarum. Pinacotheca apud villam Borgesiam Pincianam (in Monte Pincio Romae sitam) visitanda est. Scipio Burghesius patronus fuit Ioannis Laurentii Bernini amatorque operum Caravaggii; tabulas etiam Titiani et Raphaëlis congessit.

Pars sculpturarum, praecipue Romanarum, anno 1807 Camillus Borghese imperatori Napoleoni vendidit, qui Lutetiam in Museum Lupariense removit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Coordinata: 41°54′50.4″N 12°29′31.2″E / 41.914°N 12.492°E / 41.914; 12.492

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Carole Paul, Alberta Campitelli, Making a Prince's Museum: Drawings for the Late Eighteenth-Century Redecoration of the Villa Borghese. Angelopoli: Getty Museum, 2000. ISBN 978-0-89236-539-5