Pinaces (Callimachus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Pinaces (Graece πίνακες), Callimacho poëtae philologoque saeculi III a.C.n. attributi, fuerunt catalogi vel tabulae in quibus inclusae sunt descriptiones librorum qui in Bibliotheca Alexandrina aderant. Ex eis pinacibus etiam hodie servantur descriptiones nonnullae, inter quas:

Eum librum describit Callimachus pinace tertio de Legibus, sic: Incipit Haec lex aequaliter et similiter omnibus scribitur ..., versibus 323.
Athenaeus, Deipnosophistae 585b
Librum aliquem Chaerephontis describit Callimachus pinace Miscellaneorum, sic: Qui convivia scripserunt: Chaerephon, Ad Cyrebionem. Incipit Multoties a te postulatus ..., versibus 375.
Athenaeus, Deipnosophistae 244a
Archestratum vel Syracusanum vel Geloum in libro a Chrysippo Gastronomia inscripto, a Lynceo Callimachoque Hedypatheia, a Clearcho Deipnologia, ab aliis Opsopoeia, carmine epico ( incipit: Expositio historiae faciens pro Graecia tota ...) sic scripsisse ...
Athenaei Deipnosophistarum Epitome 4e
  • Index scriptorum de placentis:
Scio etiam Callimachum pinace Miscellaneorum librorum opera de confectione placentarum descripsisse Aegimii, Hegesippi, Metrobii, necnon Phaesti.
Athenaeus, Deipnosophistae 643e-f
  • Index scriptorum de re coquinaria (fragmentum dubium, sine nomine Callimachi transmissum):
... de ea re scriptores opsartyticorum disseruerunt, scilicet Glaucus Locrius, Mithaecus, Dionysius, Heraclidae Syracusani duo, Agis, Epaenetus, Dionysius alius, Hegesippus, Erasistratus, Euthydemus, Crito, etiam Stephanus, Archytas, Acestius, Acesias, Diocles, Philistio: tantos enim scio opsartytica scripsisse.
Athenaeus, Deipnosophistae 516c

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Rudolf Blum, Kallimachos. The Alexandrian Library and the Origins of Bibliography. University of Wisconsin Press, 1991
  • Rudolf Pfeiffer, History of Classical scholarship from the beginnings to the end of the Hellenistic age (Oxonii, 1968) pp. 127-133
  • Rudolf Pfeiffer, ed., Callimachus. Oxonii: Clarendon Press, 1949-53. 2 voll. (Graece)