Pig Latin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Vide etiam paginam fere homonymam: Dog Latin

Pig Latin (sc. "lingua Latina porcina") est modus Anglice loquendi lusorius, quo primus sonus verbi ab initio omissus ad finem adfigitur, sono vocalico ay (Anglice scripto, /ɛɪ/ enuntiato) postea adposito. E.g. nomen trash (sc. res minimi momenti omnino consumptae) fit ashtray. Plunder (sc. spolia) fit underplay.

Quamquam hic modus dicendi, secundum nomen Anglicum Pig Latin, videtur esse aliquo modo Latinus, re vera illud nomen significat linguam quandam et alienam et haud intellegibilem. Lingua Latina talis esse lingua late habetur.

Quaedam verba Anglica, modo porcino Latinoque enuntiata, facta sunt verba usitata, inter quae sunt ixnay ex verbo nix, sc. facere aliquid nihil; amscray ex verbo scram, sc. fugere (ioculariter); upidstay, ex nomine stupid vel stultus.

Quando hic modus ortus sit obscurum est. Anno 1870 scriptor Richard Kimball in libro Virginia Randall; or To-day in New York scripsit haec verba:

I had plenty of ammunition in reserve, to say nothing, Tom, of our pig Latin. 'Hoggibus, piggibus et shotam damnabile grunto', and all that sort of thing[1]

Haec autem sicut lingua Latina (hoggibus, piggibus et shotam damnabile grunto) est alterius generis quam ille modus loquendi porcinus supra explicatus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Richard Kimball, Viriginia Randall; or To-day in New York, tom. I, p. 220, editus Londinii apud Richard Bentley, anno 1870. Vide etiam apud Google Books