Latinitas nondum censa

Physica Aristotelea

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Physica Aristotelea est physica mundi descriptio quam Aristoteles philosophus Graecus in suis libris exposuit qui hodie Physica appellantur.

Quamquam descriptiones physicae hodie exactiter in forma mathematica exhibentur, Aristoteles quidem praecipue erat biologus, et physica sua instar metaphysicae est, de elementis ex quibus mundus componitur et de principiis motus et mutationis eorum tractans.

Notiones Aristoteleae de physica sunt:

  1. Loci naturales: respectu Telluris interioris, quo quodque elementum naturaliter tendit
  2. Gravitas/levitas: vis quae elementum ad naturalem locum citat
  3. Motus rectilinearis: motus ob hanc vim est uniformiter in directum celeritate constante
  4. Relatio inter velocitatem et densitatem: celeritas est reciproce ut densitas medii per quem movit
  5. Vacuum verum nullo modo fieri potest: quia motus per vacuum incircumscripte celer fuerit
  6. Aether ubiquitus: qui totum spatium complet
  7. Universum infinitum: quia spatium finem habere non potest
  8. Theoria continui: quia inter atomos vacuum necessario est, ergo corpus ex atomis componi non potest
  9. Quintessentia: corpora supra Tellurem ex corpore Terrestre constitui non possunt
  10. Cosmos incorruptibilis aeternusque: Sol et planetae sunt sphaerae perfectae immutabilesque
  11. Motus circularis: planetae in circulis perfectis movent