Philippus Lamantia

E Vicipaedia

Philippus Lamantia (natus Philip Lamantia, 23 Octobris 19277 Martii 2005) fuit poeta et lector Americanus. Sua poemata somniantia sunt ecstatica, terrore plena, et erotica, inscium somniorum mundum explorantia, quem ad vitam quotidianam cognitam coniungunt. Lamantia fuit unus ex poetis sub bellum mundanum alterum qui usitate hodie Renascentia Franciscopolis una appellantur; postea se cum poetis Aetatis Prostratae Franciscopoli et cum Motu Surrealistico in Civitatibus Foederatis consociavit.

De Lamantia, Nancy Peters, uxor et editrix litteraria, dixit, "Nocte narcotica genus invenit rei gemellae castelli gothici, regionem periculi, quae symbolice aut exsistentialiter transcendenda est." [1]

Lamantia Indis Americanis in Civitatibus Federatis et Mexico inter 1950 et 1959 familiariter usus est, participes rituum Lophophorae williamsii edendae secundum usum Indorum Washo Nivatae. Senex Catholocismum amplexus est, religionem suae pueritiae, et multa poemata de rationibus Catholicis conscripsit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Erotic Poems (Berkeleiae: Bern Porter, 1946)
  • Ekstasis (Franciscopoli: Auerhahn Press, 1959)
  • Narcotica (Franciscopoli: Auerhahn Press, 1959)
  • Destroyed Works (Franciscopoli: Auerhahn Press, 1962)
  • Touch of the Marvelous (Oyez, 1966)
  • Selected Poems 1943–1966 (Franciscopoli: City Lights Books, 1967)
  • Carolus Bukowski, Haroldus Norse, Philippus Lamantia: Penguin Modern Poets, No. 13. (Harmondsworth: Penguin, 1969)
  • Blood of the Air (Franciscopoli: Four Seasons Foundation, 1970)
  • Touch of the Marvelous—A New Edition (Bolinas: Four Seasons Foundation, 1974)
  • Becoming Visible (Franciscopoli: City Lights Books, 1981)
  • Meadowlark West (Franciscopoli: City Lights Books, 1986)
  • Bed of Sphinxes: New and Selected Poems, 1943–1993 (Franciscopoli: City Lights Books, 1997)
  • Tau; cum Journey to the End Ioannis Hoffman. Ed. Garrett Caples (Franciscopoli: City Lights Books, 2008)
  • The Collected Poems of Philip Lamantia. Ed. cum introductione Garrett Caples, Andreae Joron, et Nancy Joyce Peters (Berkeleiae: University of California Press, 2013)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice: "He found in the narcotic night world a kind of modern counterpart to the gothic castle—a zone of peril to be symbolically or existentially crossed."

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Charters, Ann, ed. 1992. The Portable Beat Reader. Novi Eboraci: Penguin Books. ISBN 0670838853; ISBN 0140151028.
  • Frattali, Steven. 2005. Hypodermic Light: The Poetry of Philip Lamantia and the Question of Surrealism. Novi Eboraci: Peter Lang. ISBN 0820463744.
  • Heath, Kathryn Kaney. 1976. The Surrealistic Metaphor of Philip Lamantia. Stetson University.
  • Peters, Nancy Joyce. Philip Lamantia. Dictionary of Literary Biography 16:330–336.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]