Philippus II Philoromaeus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Philippus II Philorhomaeus (Graece Φίλιππος Φιλορωμαῖος, id est amicus Romanorum), etiam Barypus (Graece Βαρύπους sive pes gravis) cognominatus, Philippi I Philadelphi filius, fuit ultimus rex Seleucidarum, cui anno 64 a.C.n. Pompeius regnum abrogavit.

Philippus ipse ab anno circiter 69 a.C.n. regnavit, Pompeio favente. Cum patruele Antiocho XIII Asiatico contendit ut Pompeium conciliarent, sed frustra. Pompeius, perdolitus a certamine, Antiochum necavit. Nescimus adeo num Philippus adviveret aut ubi obiret.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!