Philippus Harding (archaeologus)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Philippus Harding
Philip Harding
Philippus Harding
Philippus Harding (a dextra parte) et Ioannes Gater in programmate televisifico Time Team agunt
Natus 25 Ianuarii 1950
Oxoniae


Philippus Harding (die 25 Ianuarii 1950 natus) est archaeologus peritus Britannicus. Vultus est notus in serie televisifica Canalis 4, Time Team. Ab anno 1966 excavationibus cum Facultate Extramurali apud Universitatem Bristoliensem et aliis assuefecit, et ab anno 1971 est archaeologus peritus.

Vita et curriculum[recensere | fontem recensere]

Oxoniae natus est; Merlebrigiae in comitatu Wiltoniensi apud Regiam Scholam Grammaticam educatus est. Anno 1966, adhuc scholaris, excavationi ad exercitationem aderat quae a Facultate Extramurali apud Universitatem Bristoliensem in vicis Fyfield et West Overton habita est. Ex illo tempore quotannis excavabat, quamquam in primo sibi fuit archaeologiam accomodari dies feriatos et alium tempus subsicivum. Dum puer, Harding captus temporis Aetatis Lapideae fit, et illo tempore didicit artem instrumenti silicis fingendi ex patruo Frederico, et per menses paucos factus est arte peritus. Reperta archaeologica prima in horto parentum repperit, matrem Elsie vexans.

Harding Sarisberiae in Wiltoniensi comitatu habitat. Cithara canere valde placet, et frequenter cum aliis musicis in regione Wiltoniensi comitatu canit. Accentum est Angliae Austro-Occidentalis. Petasum, persaepe insudatum, cum una penna semper gerit.

Curriculum[recensere | fontem recensere]

Post ludum exiendium, apud fabricatorium neuropastorum Merlebrigiae, usque ad archaeologum factum anno 1971. Primum apud Hantoniae Urbis Consilii Archaeologicam Gregem laboravit, dum quinque tempora excavationum perfecit quae a Museo Britannico apud fodinas silicis Neolithicas in Grimes Graves, Norfolcia habitae sunt. Ex illo tempore factus est peritus notus artis instrumenti silicis fingendi, et aliquantulum peritus in arte cui nomen est reductio lithica. Anno 1981 Philippus ad valetudinarium rutus est ob fragmentum silicis quod in oculo sinstro evasit dum in secure silicis laboravit. Chirurgi fragmentum removerunt, et domi reddere post duas dies situs est.

Ab medio parte decennii 198, in excavationibus apud Berceriensem, Hantoniensem, Dorcestriam, Wiltoniensem et Vectam pro Administratione ad Circumiecta laboravit. Anno 1979 pars archaeologica Administrationis facta est Wessexiae Archaeologia, sodalitas benigna quae est una ex sodalitatibus archaeologicis maximis in Britannia. Iam pro Wessexiae Archaeologia laborat dum non in taeniola impressus. Est membrum Instituti Peritorum Archaeologorum ab anno 1985, et anno 2006 electus est Socius Societatis Antiquariorum Londinensis. Die 24 Iulii 2008 cum Doctoris Gradu ab Universitate Hantoniensi honoratus est.

Televisio[recensere | fontem recensere]

Anno 1991 Harding seriei Time Signs se iunxit, quae a Timotheo Taylor produxit, qui postquam seriem archaeologicam popularem Time Team creavit. Harding constanter in serie ad primum tempus anno 1994 usque ad hoc tempus est, cappessens quoque partem serierum auxilliarum variarum ut Time Team Extra (1998), Time Team Digs (2002), et Time Team Live. In episodiis Meet the Ancestors (2003) et Chris Moyles' Quiz Night (2009) apparavit.