Philaethria dido

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Philaethria dido
Taxinomia
Regnum: Animalia
Phylum: Arthropoda
Classis: Insecta
Ordo: Lepidoptera
Familia: Nymphalidae
Subfamilia: Heliconiini
Genus: Philaethria
Species: P. dido
Binomen
Philaethria dido
(Linnaeus, 1763)
Synonyma
  • Papilio dido
  • Metamorpha dido
Philaethria dido nectar sorbillat.

Philaethria dido (Anglice scarce bamboo page, Dido longwing) est papilio subfamiliae Heliconiinarum familiae Nymphalidarum, a silva pluviali Amazonica ad septentriones usque ad Mexicum endemicus. Singuli errantes in inferiori Rio Grande Valle Texiae meridianae raro observantur.

Latitudo alarum est circa 110 mm. Adulti ab Iulio ad Decembrem in Mexico volare solent.

Larvae speciebus Passiflorae vescuntur, inter quas P. ambigua, P. edulis, P. laurifolia, et P. vitifolia. Subspecies Philaethria dido choconensis solum Passiflora vitifolia vesci putatur.

Philaethria dido saepe cum Siproeta stelenes confunditur. Ambobus papilionibus sunt colores similes, sed formae alarum inter se discrepant.[1]

Subspecies[recensere | fontem recensere]

Sunt duae subspecies agnitae:

  • Philaethria dido choconensis (solum in Columbia occidentali)
  • Philaethria dido dido

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "Dido Longwing," in Butterflies of the Amazon and Andes, apud situm learnaboutbutterflies.com.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Philaethriam didonem spectant.


Insecta Haec stipula ad insectum spectat. Amplifica, si potes!