Latinitas inspicienda

Petrus Wrangel

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Wikidata-logo.svg Petrus Wrangel
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 27 Augusti 1878, 15 Augusti 1878; Q147750
Obitus: 25 Aprilis 1928; Q9005
Patria: Russia

Officium

Munus: Miles

Memoria

Laurae: Q15972371
Monitio: Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas.

Petrus Nicolai filius Wrangel (Russice Пётр Николаевич Врангель, tr. Pëtr Nikolaevič Vrangel' ; 27 Augusti 187825 Aprilis 1928) erat dux militaris Russicus, qui tempore Belli Civilis Russici fuit unus participium et ducum exercituum, "Albi" vocantur, contra copias bolsevicorum (quae "Rubri" appellantur) bellantium.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Baro Petrus Wrangel natus est in familia nobili. Factus est praefectus militum, in Bello Russo-Iaponico (annis 19041905) et Bello Orbis Terrarum I participavit.

Post Revolutionem Octobris Wrangel in Crimaeam provectus est et mense Augusto anno 1918 ingressus est in Exercitum Voluntarium (Russice vocatum Добровольческая армия, Dobrovol'českaja armija), contra bolsevicos bellantem, cuius dux erat ab mense Decembri anni 1919 ad mensem Ianuarium anni 1920. Excussus est, conflictus cum alio duce "Alborum" (nomine Antonius Denikin) causa. 4 Aprilis 1920 electus est imperator Exercitus Russici in Crimaea (Русская армия в Крыму, Russkaja armija v Krymu). 14 Novembris anno illo, post cladem copiarum illarum, Wrangel cum parte magna exercitus sui Russiam exuit.

Anno 1924 in demigratione Unionem Omnimilitarem Russicam (Русский общевоинский союз, Russkij obščevoinskij sojuz) creavit. Scripsit commentarios, eventa Belli Civilis describentes.

Familia[recensere | fontem recensere]

Nepos eius Olaus Baro de Wrangel diurnarius et vir publicus Germanicus fuit.

Fons[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Wrangel spectant.