Petrus Teilhard de Chardin

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Teilhard de Chardin
Pierre Teilhard de Chardin
Petrus Teilhard de Chardin
Petrus Teilhard de Chardin
Natus 1 Maii 1881
Sarcenat iuxta Augustonemetum
Obiit 10 Aprilis 1955 (Pascha)
Urbe Novo Eboraco

Petrus Teilhard de Chardin (Francogallice: Pierre Teilhard de Chardin) natus est die 1 Maii 1881; mortuus die 10 Aprilis 1955) fuit Iesuita, presbyter Catholicus Romanus, theologus, philosophus, studiosus scientiae palaeontologiaeque Francicus, qui orationibus et litteris recentiorem inter fidem et scientiam disiunctionem resarcire conatus est. Fuit sodalis Academiae Scientiarum Francicae.

Iam anno 1950 papae Pii XII encyclica epistula Humani generis multas sentias damnavit. Praeterea propter multas Teilhardi novitates doctrinales, Suprema Sacra Congregatio Sancti Officii monitum scripsit, in quo legimus:

Quaedam vulgantur opera, etiam post auctoris obitum edita, Patris Petri Teilhard de Chardin, que [sic?] non parvum favorem consequuntur. Praetermisso iudicio de his quae ad scientias positivas pertinent, in materia philosophica ac theologica satis patet praefata opera talibus scatere ambiguitatibus, immo etiam gravibus erroribus, ut catholicam doctrinam offendant. Quapropter Emi[1] ac Revmi[2] Patres Supremae Sacrae Congregationis S. Officii Ordinarios omnes necnon Superiores Institutorum religiosorum, Rectores Seminariorum atque Universitatum Praesides exhortantur ut animos, praesertim iuventum, contra operum Patris Teilhard de Chardin eiusque asseclarum pericula efficaciter tutentur.
Datum Romae, ex Aedibus S. Officii, die 30 Iunii 1962

Hae normae intra ecclesiam vigorem iuris habent.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Eminentissimi.
  2. Reverendissimi.

Fontes[recensere | fontem recensere]

  • Arnould, Jacques. 2004. Pierre Teilhard de Chardin. Lutetiae: Perrin. ISBN 2-262-02264-X.
  • Martelet, Gustave Martelet. 2006. Et si Teilhard disait vrai. . . . Lutetiae: Éditions Parole et Silence. ISBN 2-84573-424-7.
  • Movius, Hallam L., Jr. 1956. "Pierre Teilhard de Chardin, S.J., 1881–1955." American Anthropologist, nova serie, 58(1):147–150.
  • d'Ouince, René. 1970. Un prophète en procès: Teilhard de Chardin dans l'Église de son temps. Aubier.
  • Amir D. Aczel, The Jesuit & the Skull, Penguin, Urbe Novo Eboraco, 2007

Nexus externi[recensere | fontem recensere]


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!