Petrus Semënov-Tjan-Šanskij
E Vicipaedia
| Petrus Semënov-Tjan-Šanskij | |
|---|---|
| Пётр Семёнов-Тян-Шанский | |
| Natus | 14 Ianuarii 1827 in vico Rjazanka nunc regionis Lipetscensis Russiae |
| Obiit | 11 Martii 1914 Petropoli |
Petrus Petri filius Semënov, qui anno 1906 recepit nomen Semënov-Tjan-Šanskij[1] (Russice Пётр Петрович Семёнов-Тян-Шанский, tr. Pëtr Petrovič Semënov-Tjan-Šanskij; 14 Ianuarii 1827 – 11 Martii 1914), fuit geographus, botanista et statisticus Russicus, socius honoratus Academiae Scientiarum Petropolitanae ab anno 1873, vicarius praefecti Societatis Geographicae Russicae ab eodem anno, socius Consilii Publici Imperii Russici ab anno 1897.
Nota[recensere]
- ↑ Tjan-Šanskij ad nomen Semënov additum est quia ille ad explorationem montium Tjan-Šan (Tian Shan) in Media Asia multo contribuit cum annis 1856–1857 ibi expeditionem fecit.
Nexus externus[recensere]
| Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Semënov-Tjan-Šanskij spectant. |