Petrus Mayhew (actor)

E Vicipaedia
Wikidata Petrus Mayhew (actor)
Res apud Vicidata repertae:
Petrus Mayhew (actor): imago
Petrus Mayhew (actor): imago
Nativitas: 19 Maii 1944; Barnes
Obitus: 30 Aprilis 2019; Boyd
Patria: Britanniarum Regnum, Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Peter William Mayhew

Petrus, vulgo Peter, Mayhew (natus in suburbiis Londinii die 19 Maii 1944; domi infarctu cordis mortuus Boyd in vico Texiae die 30 Aprilis 2019[1]) fuit actor Anglicus qui partes Chewbaccae in pelliculis de bellis stellarum egit.

Londinii educatus, ibi apud nosocomium Collegii Regii Londiniensis aegrotis assidebat. Propter partes ab anno 1977 actas celeber, recentius in Texia habitans civitatem Americanam anno 2005 accepit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Mayhew in photographemate ordinis radiologici in King's College Hospital, Londinii, 1972.

Petrus Mayhew natus est Barnes in districtu Surriae die 19 Maii 1944.[2] Maturus 2.21 metra altus erat,[3] tali autem proceritate non ex gigantismo effecta: "Magnum caput mihi non est," ait cum aliquis de eius proceritate rogaret.[4][5]

Cursus[recensere | fontem recensere]

Petrus Mayhew, in WonderCon anno 2007 visus.

Mayhew radiologiae studebat, sed primum in pelliculis apparuit anno 1976, cum in Sinbad and the Eye of the Tiger partes minotauri ageret.[6][7]

Mayhew duos libros pueriles scripsit: Growing Up Giant,[8] et My Favorite Giant, contra scordalos.[9]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Zarrell et Rothman 2019.
  2. "Peter Mayhew". Famous Birthdays .
  3. Peter Mayhew. . PeterMayhew.com 
  4. Quinn, Karl (12 Aprilis 2014). "Star Wars actor Peter Mayhew in Melbourne for Supernova fan convention" .
  5. Vankin 2015.
  6. Clark, Mark (2015). Star Wars FAQ: Everything Left to Know About the Trilogy That Changed the Movies. Applause Theatre & Cinema Books. ISBN 978-1-48036-018-1 
  7. Hutchinson, Sean (19 May 2015). 15 Chewbacca Facts in Honour of Peter Mayhew's Birthday. . Mental Floss 
  8. Mayhew, Peter; Mayhew, Angie (19 Novembris 2013). My Favorite Giant. One Mans Posse Production. ISBN 978-1-62098-826-8 .
  9. Goldman, Carrie (22 Aprilis 2011). My Favorite Giant by Peter Mayhew (Chewbacca). . ChicagoNow .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum Mayhew spectant.
  • De Petro Mayhew in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)