Petrus Louys

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Louÿs ab Henrico Bataille pictus

Petrus Louÿs (Francice nomine paterno Pierre Louis, sed ipse praeferebat orthographiam Louÿs) natus est Gandavi Belgiae die 10 Decembris 1870; mortuus est Lutetiae die 6 Iunii 1925. Scripsit carmina mythistoriasque in lingua Francogallica. Aliqua scripta Petri Louÿs pertinent ad res Graecas aut Romanas.

Amicus erat e gymnasio scriptoris Francici André Gide, e iuventute comoedi Hiberni Oscar Wilde. Primus eius liber late cognitus, Les chansons de Bilitis sive "Carmina Bilitidos", series poematum prosaice confecta, ad Bilitidem cantatricem meretricemque Graecam Sapphus coaevalem adscripta, anno 1894 edita est, Petro Louÿs (sicut ipse praefixit) traductore. Nonnulli lectores credebant Bilitidem auctorem fuisse. Post duos annos mythistoriam edidit ubi narrat vitam aliae Graecae: etenim Chrysis, protagonista mythistoriae Aphrodite, est meretrix sed aevi Ptolemaici urbisque Alexandriae. Haec opera erotica sunt; alia, ut Trois filles de leur mère ("Tres filiae matris") et Manuel de civilité ("Enchiridion urbanitatis"), potius obscaena.

Opera Petri Louÿs illustraverunt adaptaveruntque musici Claudius Debussy et Franciscus Lai; nonnulli cinematographici ut David Hamilton; multi librorum pictores, inter quos Ludovicus Icart, Paulus Aemilius Bécat, Rojan, Gulielmus Pogany, Milo Manara.

Petrus Louys a Felice Vallotton pictus; imago e libro Livre des masques, vol. 2 Remigii de Gourmont, 1898

Opera[recensere | fontem recensere]

  • 1891: Astarte
  • 1894: Les chansons de Bilitis ("Carmina Bilitidos")
    • 1929: editio aucta
    • 1930: Véritables chansons de Bilitis ("Vera carmina Bilitidos", sed fortasse ab alio quodam scripta)
  • 1896: Aphrodite: mœurs antiques ("Aphrodite: mores antiquorum")
    • 1928: editio aucta
  • 1898: La femme et le pantin ("Mulier et νευρόσπαστον")
  • 1901: Les aventures du roi Pausole ("Gesta regis Pausoli")
  • 1903: Sanguines ("Sanguinolentae")
  • 1906: Archipel ("Insulae")
  • 1916: Pervigilium mortis
  • 1925: Le crépuscule des nymphes ("Crepuscula nympharum")
  • 1926: Manuel de civilité pour les petites filles, à l'usage des maisons d'éducation ("Enchiridion urbanitatis puellis destinatum et in usum scholasticum")
  • 1926: Trois filles de leur mère ("Tres filiae matris")
  • 1927: Psyché
  • 1927: Pages (paginae selectae)
  • 1927: Douze douzains de dialogues ("Duodecim duodenaria dialogorum")
  • 1927: Histoire du roi Gonzalve et des douze princesses ("Historia regis Gonsalvi et duodecim principissarum")

Ut schedam longiorem operum huius auctoris invenias, vide bibliographiam a Patricio Kearney confecto.