Latinitas nondum censa

Petrus III (imperator Russiae)

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus III, imperator Russiae

Petrus III Theodori filius (Russice Пётр III Фëдорович, tr. Pëtr III Fëdorovič), natus Carolus Petrus Ulricus (Theodisce Karl Peter Ulrich) die 21 Februarii 1728 Kieliae, mortuus (fortasse caesus) die 17 Iulii 1762 Ropschae, erat dux Holsatiae Gottorpensis (annis 17391762) et imperator Russiae (anno 1762).

Carolus Petrus Ulricus, filius ducis Holsatiae Slesvicensis Caroli Friderici et filiae imperatoris Russici Petri I Annae, post mortem patris sui anno 1739 dux Holsatiae Gottorpensis (Holstein-Gottorp) factus, anno 1742 ab imperatrice Russica Elisabetha declaratus est heres throni Imperii Russici. In Russiam motus et in fidem Christianam Orthodoxam convertus, nominatus est 'Petrus Theodori filius' (Пётр Фëдорович). Anno 1745 factus est maritus Catharinae (natae principissae Anhaltinensis Sophiae Augustae Fridericae). Post mortem imperatricis Elisabethae die 25 Decembris anni 1761 secundum Calendarium Iulianum, seu 5 Ianuarii anni 1762 secundum Gregorianum, factus est imperator Russicus, primus e domo regnatrice Romanov-Holstein-Gottorp (officiale tamen sicut priscus domus Romanovia appellato). Postquam 186 dies regnaverat, coniurationis ab eius uxore ductae causa depositus est, thronum abdicavit et paulo post mortuus (opinione communi, caesus) est.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Petrum III, imperatorem Russiae, spectant.
Antecessor:
Elisabetha
Imperator Russiae Successor:
Catharina II Magna