Petrus Gauweiler

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Patrus Gauweiler anno 2009 in conventu factionis CSU

Petrus (Theod. Peter) Gauweiler (natus 22 Iunii 1949 Monaci) vir publicus Theodiscus et sodalis factionis CSU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Postquam maturitatis testimonium Monaci adeptus est, Gauweiler iurisprudentiae studebat, primam et secundam probationem accepit et anno 1978 doctor iurisprudentiae promotus est. Ad hunc diem Gauweiler Monaci causidicus operam dat.

Familia[recensere | fontem recensere]

Gauweiler uxorem duxit atque quattuor liberos habet.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Gauweiler, qui ab anno 1968 sodalis CSU est, anno 1972 consiliarius urbis Monaci electus est et ad annum 1982 mansit. Annis 1982 - 1986 referens administrationis Monaci fuit. Deinde secretarius statalis in administrerio rerum internarum Bavariae erat, anno 1990 administer rerum circumiectorum nominatus est et primo legatus ad senatum terrae Bavariae electus est. Die 23 Februarii 1994 a magistratu recedere coactus est propter crimina ei a "Stern" diurnario false allata. Anno 2002 senatum terrae Bavariae reliquit et legatus ad Dietam Foederalem Germaniae nominatus est atque ad hunc diem manet.

Consilia[recensere | fontem recensere]

Gauweiler semper sententiam suam libere pronuntiavit, et de infectione SCDI probanda contra voluntatem patientium et de coercenda prostitutione. Praeterea saepe Rem Publicam Foederalem Germaniam in ius vocavit, cum haec maiestatem populi in Unionem Europaeam transferre in animo haberet, quod Unionem Europaeam democraticam non esse putat. His diebus vehementer contra aes in Graeciam et alias civitates obaeratas Europaeas transferendas certat[1].

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]