Petrus Daniel Huetius

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Petrus Daniel Huetius

Petrus Daniel Huetius, praelatus Franco-Gallicus ex familia ad religionem reformatam acquisita Cadomi Normanniae anno 1630 natus Parisiis anno 1721 defunctus vita, Cadomi Collegii Iesuitarum alumnus viginti annos natus mathematica linquis graeca et hebraea pollebat. Pastori Samueli Brochart familiaris iter suedicum una cum eo fecit. Manuscriptis Holmiae bibliothecae regalis scrutatis Origenis Commentarium in Scti.Matthaei Evangelium invenit quod cum aliis eiusdem auctoris operibus anno 1668 edidit. Brochart paucis post annis transubstantionis doctrinam quam Huetius apud Origenem invenisse credebat recusavit. Cadomi Academiae sessione publica ubi haec quaestio tractabatur Brochard apoplexia subita perculsus mortuus est. Huetius interea Origenis scientia praecellebat. Praefatio eius ad Commentarii Origenis in Scripturas Sacras anno 1668 editi apud Migne Patrologiae Graecae tomum decimum septimum facile reperitur.

Rex Ludovicus XIV Huetium Domus Parisiis Ramboliti dictae hospitem frequentem anno 1670 Delphini sub-praeceptorem nominavit cuius in usum textus edidit. Inter opera huic periodo pertinentia Longi Pastoralium editio scriptumque 'Diane de Castro' intitulatum citari possunt. Mox (anno 1674) unus e quadraginta electus, ordinibus sacris (anno 1676) susceptis, Alneti prope Cadomum abbatia remuneratus est.

Huetius antiquorum modernorum dicta contentione illorum partem suscepit. Cartesii lector expers theses reiecit. Interpretationis theoriae studuit.

Anno 1685 in Suessionum episcopatum designatus investiturae bullas quattuor annos mansit; permutatione tamen cum Fabio Brulart de Sillery facta Abrincensis episcopus factus est. Hanc dioecesim octo annos rexit. Anno 1699 epicopatu abdicato Fontaneti abbas electus apud Iesuitas Parisienses domicilium elegit.

Inter opera eius permulta ac diversa etiam citari possunt scripta latina, scilicet 'De Interpretatione; libri duo; quorum prior est de optimo interpretandi genere, alter de claris interpretibus' (1680); Censura philosophiae cartesianae' (1689);'Tractatus de situ paradisi terrestris' (1694); Poemata, Latina et Graeca, quotquot colligi potuerunt; scripta franco gallica, scilicet 'Origines de Caen'(1706) (Cadomi origines); 'Histoire du commerce et de la navigation des anciens' (1716)(Antiquorum commercii navigationisque historia), Traité philosophique de la faiblesse de l'entendement humain' (1723) (Tractatus philosophicus de comprehensionis humanae imbecillitate).

Huetiana, sive poematum eius collectio posthuma anno 1722, edita sunt. Quaestiones Alnetanae, qui tractatum De concordia rationis et fidei et opus autobiographicum De rebus ad eum pertinentibus continent, anno 1761 in lucem prodierunt.


Fontes:

Nouveau Larousse Illustré: Dictionnaire Universel Encyclopédique,Lutetiae,1897-1904 (Claudio Augé instigante) tomus V.

Posteritas:

Herovillae schola sive lycaeum quae nuper Huetii memoriam conservabat Praesidentis Nelsoni Mandelae nunc nomine dicatur.

...