Petrosomatoglypha

E Vicipaedia
Hoc vestigium, in saxo insculptum apud Dunadd in Argyll, ad coronationem regum Scotorum apud Dál Riata connectitur.

Petrosomatoglypha (ex verbis Graecis petros 'lapis' + soma 'corpus' + glyphein 'sculpere') est imago cuiuspiam partis corporis animalis vel humani in saxo insculpta. Multae tales effigies a populis CelticisPictis, Scotis, Hibernis, Cornubiensibus, Cumbris, et Armoricensibus—in Europa occidentali Mediis Aevis confectae sunt; aliquae a temporibus megalithicis supersunt. Fuerunt gravis symbolismi forma, fortasse in ritibus feriisque, sicut regum coronationibus, adhibita; aliquae habentur res sanctorum et heroum, sicut Arthuri Regis. Forma pedis est communissima; genua autem, cubita, manus, caput, digiti quoque inveniuntur.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!