Personae Legendarii Tolkien

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Personae Legendarii Tolkien sunt personae ficticiae mundi fictivi ab I. R. R. Tolkien creato.

Ainur, Valar et Maiar[recensere | fontem recensere]

Vide Ainu (Tolkien).

Quendi (Alfi)[recensere | fontem recensere]

Galadriel, Domina Lothlorienis. Coniunx Celebornis et mater Celebríanis. Duo anni post Bellum Anuli it ad Amanem.
Celeborn, Dominus Lothlorienis. Coniunx Galadrielis et pater Celebríanis.
Fëanor filius Finwëis et Mírielis. Feanor Silmarilles creat in Aetate Prima. Nerdaneli filia Mahtanis nubit. Filios septem pariunt: Maedhros, Maglor, Celegorm, Caranthir, Curufin, Amrod et Amras.
Legolas filius Thranduilis, alfus Silvae Tenebricosae. Comes Anuli.
Lúthien, etiam nomine Tinúviel (Sindarin: "luscinia"), filia Thingolis et maia Melianis est. Luthien Bereni homini nubit. Luthien mater Dioris et avia Elwingis (mater Elrondis et Elrosis) est.


Elrond Peredhel, Dominus Karningulis. Filius Eärendilis et Elwingis, et frater Elrosis. Elrond coniunx Celebríanis et pater Elladanis, Elrohiris, et Arwenis est. Duo anni post Bellum Anuli Elrond it ad Amanem.
Arwen Undómiel filia Elrondis et Celebríanis. Post Bellum Anuli Arwen Aragorni nubit et Regina Arnoris et Gondoris fit. Filium Eldarionem et filias parit.

Homines[recensere | fontem recensere]

Elros filius Eärendilis et Elwingis, et frater Elrondis est. Rex Numenoris primus; nomen regis suus Tar-Minyatur est.
Elendil filius Amandilis, homo Numenoris et Dominus Andúniëis est. Isildur et Anárion filii sui sunt. Post casum Numenoris eunt ad Terram Mediam, ubi Elendil creat regnum Arnor et filii sui creant regnum Gondor.
Aragorn filius Arathornis et Gilraenis, homo Arnoris et Dux Hominum Arnoris sextus decimus. Comes Anuli. Post Bellum Anuli Rex Arnoris et Gondoris fit, et Arweni nubit.
Boromir filius Denethoris, homo Gondoris. Comes Anuli.
Denethor filius Ecthelionis, Praefectus Gondoris.
Faramir filius Denethoris, homo Gondoris. Post Bellum Anuli Praefectus Gondoris est et fit dominus Ithilienis et Éowyni nubit.


Théoden (Rohirrica vera: Tûrac) filius Thengelis, Rex Rohanis septimus decimus est. In Proelio Pelennoris necatur.
Éomer filius Éomundis et Théodwyn soror Théodenis, frater Éowynis. Post Bellum Anuli fit Rex Rohanis.
Éowyn filia Éomundis et Théodwyn soror Théodenis, soror Éomeris. Post Bellum Anuli nubit Faramiri et fit domina Ithilienis.
Gríma filius Gálmódis, consuasor Théodenis est.

Os Sauronis, nuntius praecipuus Sauronis.

Khazâd (Nani)[recensere | fontem recensere]

Thorin Oakenshield ("quercus-scutum") filius Thráinis II, Rex Nanorum. Sua soror Dís est, filii sororis Fíli et Kíli sunt. In Proelio Quinque Exercituum necatur.
Fíli et Kíli filii Dísis soror Thorinis sunt. Comites Thorinis et in Proelio Quinque Exercituum necantur.
Dáin Ironfoot ("ferrum-pes") filius Náinis.
Balin filius Fundinis et frater Dwalinis. Comes Thorinis. Balin frater patruelis Óinis et Glóinis est.
Dwalin filius Fundinis et frater Balinis. Comes Thorinis. Dwalin frater patruelis Óinis et Glóinis est.
Óin filius Gróinis et frater Glóinis. Comes Thorinis. Óin frater patruelis Balinis et Dwalinis est.
Glóin filius Gróinis et frater Óinis. Comes Thorinis. Pater Gimliis, et Glóin frater patruelis Balinis et Dwalinis est.
Gimli filius Glóinis. Comes Anuli.
Dori, Nori, Ori, Bifur, Bofur, Bombur Comites Thorinis sunt.

Hobbit[recensere | fontem recensere]

Gollum
Bilbo Baggins (Lingua Communi: Bilba Labingi), hobbitus Suzatis. Duo anni post Bellum Anuli it ad Amanem.
Frodo Baggins (Lingua Communi: Maura Labingi), hobbitus Suzatis. Comes Anuli. Duo anni post Bellum Anuli it ad Amanem.
Meriadoc "Merry" Brandybuck (Lingua Communi: Kalimac "Kali" Brandagamba), hobbitus Suzatis. Comes Anuli.
Samwise "Sam" Gamgee (Lingua Communi: Banazîr "Ban" Galbasi), hobbitus Suzatis. Comes Anuli.
Peregrin "Pippin" Took (Lingua Communi: Razanur Tûk), hobbitus Suzatis. Comes Anuli.
Gollum, antea Sméagol nominatum (Lingua Communi vera: Trahald).

Alii[recensere | fontem recensere]