Pentadactylus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pentadactylus.

Pentadactylus (-i m.) (Chirgisice; бешбармак, Russice; бешбармак) popularissimum ferculum in Chirgisia est.

Vocabulum et Latine et Chirgisice "quinque digitos" significat quia ferculum una sola manu manducatur. Fervefacta caro in cubos cum cultris secari solet et crebro cum fervefactis vermiculis miscetur. Rotunda in patina apponi solet. De pentadactylo tractare originalis ritus comitatur. Ipsa caro magnis in frustis apponitur. Pentadactylus quoque cum dzorba apponi solet quae consistit in agninae iure in crateris nuncupatis piyalis. "Amen" semper dicitur ad gratias agendas Deo, sumpto cibo.