Paulus Miki

E Vicipaedia
Sanctus Paulus Miki, statua in ecclesia Sancti Martini, Bambergae
Wikidata Paulus Miki
Res apud Vicidata repertae:
Paulus Miki: imago
Paulus Miki: imago
Nativitas: 1564; Osaca
Obitus: 5 Februarii 1597; Nagasacium
Patria: Iaponia

Memoria

Sanctus (feriae die 6 Februarii)

Paulus Miki (Iaponice: パウロ三木, Pauro Miki; natus sub annum 1565 Kyōti, in Iaponia; mortuus die 5 Februarii 1597 Nagasacii) fuit missionarius Catholicus, Iesuita et martyr. In ecclesia Catholica est patronus Iaponiae.

Paulus Miki 22 annos natus Societatem Iesu ingressus inter indigenas fuit, qui ab Iesuitis edocti Evangelium apud cives praedicabant.

Toyotomi Hideyoshi, qui tum Iaponiam regebat, primo permisit, ut fides Christiana praedicaretur, incrementum mercaturae exspectans. Ab anno 1587 autem, postquam intellexit, quam arte ecclesia cum causis imperiorum Europaeorum connecta esset, consilia mutavit et fidem Christianam vetuit. Ingravescente persecutione Paulus Miki una cum viginti quinque aliis comprehensus est. In urbem Nagasacium deducti, cruci affixi sunt anno 1597.

Nexus interni


Martyres Iaponici XXVI

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ekkart Sauser, "MIKI, Paul u. Gefährten" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon  vol. 22 (Nordhausen, 2003. ISBN 3-88309-133-2) , columnae 840–841 (Theodisce)