Paulus Iosephus Crutzen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paulus Iosephus Crutzen

Paulus Iosephus Crutzen ['krutsə] (natus Amstelodami die 3 Decembris 1933) est meteorologiae peritus Nederlandicus, qui anno 1995 una cum Mario Iosepho Molina et Francisco Sherwood Rowland Nobelianum Chemiae Praemium accepit. Ab anno 1980 usque ad annum 2008 Crutzen Instituto Chemiae Max Planck Moguntiaci praefuit. Crutzen sodalis Academiae Regiae Scientiarum Suecicae et Pontificiae Academiae Scientiarum est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Paulum Crutzen spectant.


David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!