Paulus Ferdinandus Schilder

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paulus Ferdinandus Schilder (1886 – 1940) fuit neurologus et psychiater Austriacus, qui multa protulit scripta scientifica ad neurologiam, psychiatriam, psychoanalysim, psychopathologiam pertinentia. Schilder, adsectator Sigmundi Freud, optime de psychoanalysi ad psychiatriam transferenda meritus est. Quod de imagine corporis cogitavit, magnam vim habuit inter aequales nec non postea.

De vita et opere[recensere | fontem recensere]

Grex medicorum Jaureggianus Viennae 1927. Paulus Schilder in primo ordine sedet, tertius a dextra.

Paulus Schilder natus est Vindobonae 15 Februarii 1886 sericarii Iudaici Ferdinandi Schilder filius. Studiis ab anno 1904 in Universitate Vindobonensi navatis variisque operibus psychiatricis ante et inter primum bellum mundanum occupatus anno 1917 in absentia consecutus est medicinae doctoratum dissertatione, quam de sui notitia (Selbstbewußtsein und Persönlichkeitsbewußtsein) scripserat.

Ab anno 1919 Schilder assistentis munere Vindobonae in clinico psychiatrico functus est sub Julio Wagner-Jauregg. Eodem anno iniit Societatem Psychoanalyticam Vindobonensem, cuius tunc erat praeses Sigmundus Freud. Anno 1920 ad psychiatriam et neurologiam se habilitavit opere Wahn und Erkenntnis inscripto, quod iam anno 1918 ediderat, eodemque anno suscepit scholas de psychoanalysi a Sigmundo Freud habitas. Anno 1925 libro de psychiatria ratione psychoanalytica adumbrata (Entwurf zu einer Psychiatrie auf psychoanalytischer Grundlage) edito professor extraordinarius nominatus est. Anno 1928, cum clinicum Vindobonense derelinquere constituisset propter dissensiones quasdam doctrinales, in Baltimoram transgressus ad annum visitator in Universitate Hopkinsiensi versatus est.

Anno 1929 in Austriam paulisper rediit, sed iam eodem anno in CFA reversus nominatus est professor psychiatriae in Centro Medicinali Universitatis Neoeboracensis atque etiam Departamento Psychiatrico nosocomii Bellevue praepositus est. Cum Lauretta Bender, secunda marita sua, operam dedit impuberibus psychoticis, quibus curam gregalem adhibuit.

Schilder, cum marita filiaque neonata in valetudinario visitatis domum veheretur, mortuus est 18 Decembris 1940 calamitate viaria occisus.

De rebus a Schilder gestis[recensere | fontem recensere]

Schilder maxime insignis eo factus est, quod varia doctrinae genera suo more coniunxit. Non enim putabat psychiatriam organico-biologicam cum psychoanalysi discrepare deque inconscio, sexualitate, thanato suas habebat opiniones. Etiam operam dabat neuroanatomiae et neurophysiologiae nec non psychologiae, psychopathologiae, psychotherapiae.[1] Praesertim de imagine corporis sive psychico suae corporalitatis sensu multis libris disseruit. Schilder ad suam de corporis schematis pondere et auctoritate opinionem pervenit trium fere rerum notionibus inter se coniunctis, quae sunt somatopsyche a Carolo Wernicke reperta, systema somatosensorium ab Henrico Head inventum atque ego corporeum a Sigmundo Freud cogitatum.[2]

Opera selecta[recensere | fontem recensere]

Schilder circa 300 operibus scientificis de variis et diversis rebus disseruit. Hic imago quaedam investigatoria praebetur:

  • 1912: Zur Kenntnis der sog. diffusen Sklerose. Zeitschrift für Neurologie 10: 1-60.
  • 1914: Selbstbewußtsein und Persönlichkeitsbewußtsein. Eine psychopathologische Studie. Berlin: Springer. (Monographien aus dem Gesamtgebiete der Neurologie und Psychiatrie, 9.)
  • 1918: Wahn und Erkenntnis. Eine psychopathologische Studie. Berlin: Springer. (Monographien aus dem Gesamtgebiete der Neurologie und Psychiatrie, 15.)
  • 1922: Über das Wesen der Hypnose. Berlin: Springer.
  • 1923: Seele und Leben. Grundsätzliches zur Psychologie der Schizophrenie und Paraphrenie zur Psychoanalyse und zur Psychologie. Monographien Neur. 35. Berlin; Springer. (Monographien aus dem Gesamtgebiete der Neurologie und Psychiatrie, 35.)
  • 1923: Das Körperschema. Ein Beitrag zur Lehre von Bewußtsein des eigenen Körpers. Berlin: Springer..
  • 1924: Medizinische Psychologie für Ärzte und Psychologen. Berlin: Springer.
  • 1925: Entwürf einer Psychiatrie auf psychoanalytischer Grundlage. Leipzig, Wien & Zürich: Internationaler Psychoanalytischer Verlag.
  • 1926 (cum O. Kauders): Lehrbuch der Hypnose. Berlin: Springer.
  • 1926 (cum E. Pollak): Zur Lehre von den Sprachantrieben. Zeitschrift für die gesamte Neurologie und Psychiatrie 104: 480-502.
  • 1927 (cum H.Hoff): Die Lagereflexe des Menschen. Wien: Springer.
  • 1928: Gedanken zur Naturphilosophie. Wien: Springer.
  • 1930: Studien zur Psychologie und Symptomatologie der progressiven Paralyse. Berlin: Springer.
  • 1931: Brain and Personality. Studies in the Psychological Aspects of Cerebral Neuropathology and the Neuropsychiatric Aspects of the Motility of Schizophrenics. Washington: International Universities Press..
  • 1935: The Image and the Appearance of the Human Body. Studies in Constructive Energies of the Psyche. London. [Das Körperschema (1923) Anglice editum et nonnullis rebus auctum.]


Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Gröger (2005: 757).
  2. Ziferstein (1966: 421).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gröger, Helmut (2005). Schilder, Paul. Neue Deutsche Biographie, Band 22, 756–757. Duncker & Humblot: Berlin.
  • Ziferstein, Isidore (1966). Paul Ferdinand Schilder 1886-1940. Psychoanalysis and psychiatry. Psychoanalytic pioneers (ed. Alexander, F. & Eisenstein, M. & Grotjahn, M.), 457–469. London & New York: Basic Books.