Paullus Aemilius Lepidus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paullus Aemilius Lepidus seu fortasse Lucius Aemilius Lepidus Paullus (mortuus 13 a.C.n.) fuit senator et anno 34 a.C.n. consul suffectus sub altero Triumviratu et Augusti principatu. Censor meruit anno 22 a.C.n. Filius fuit L. Aemilii Lepidi Paulli, nepos triumviri M. Lepidi, pater L. Aemilii Paulli qui consul fuerit anno 1 p.C.n. Uxorem duxit Corneliam, P. Scipionis Salvitonis et Scriboniae filiam, Sullae neptem. Pro Cornelia mortua Sextus Propertius poëta elegiam (4.11) scripsit.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]