Pasta

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Pasta modo facta.
Pastae in fabrica praeparatio.

Pasta (verbum Italianum) sive pasta subacta vel farina subacta[1] est alimentum ex massa facta, cuius elementum principale est farina cum aqua mixta, ad quam sal, ova et alia addi possunt, quaeque in aqua coqui solet. Etsi quaevis farina adhiberi potest, maxima praeceptorum occidentalium pars traditionem Italianam sequentes tritico duro utuntur; in Asia alia farinae genera in usu sunt, sicut Fagopyrum esculentum sive Oryza sativa.

Historia[recensere | fontem recensere]

Verbum pasta a Latino păsta(m)[2] repetit (quod ex Graeco πάστα deductum est: farina depsta sive farina ex aqua subacta). Lingua Italiana verbum ab anno 1310 attestatum est[3].

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Pastam spectant.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ad voces vide: José Juan Del Col, Instituto Superior "Juan XXIII" Bahía Blanca, Diccionario auxiliar español-latino para el uso moderno del Latín (2007) (Diccionario Auxiliar Español-Latino)
  2. Prima attestatio Latina: Marcellus Empiricus, De medicamentis 1,38 (non alimentum, sed "dentifricium ad dentes nigros emendandos" significans) et 30,49 (alimentum coctum).
  3. N.Zingarelli, Vocabolario della lingua italiana, Zanichelli 2001


stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!

Roman numeral 10000 CC DD.svg