Roman numeral 10000 CC DD.svg

Parzival

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Parzival

Parzival est epos Germanicum, ex aevo Medio Alto Germanico, quod Wolframus de Eschenbach scripsit aliquando 1200-1225, in quo narrantur res aucadiae et periculae a Parzivale susceptae, qui Percival quoque appellatus est, quidam eques Mensae Rotundae.

de Textu[recensere | fontem recensere]

Opus Parzival in 16 libris divisum est, quibisque compositis cum nonnullis 30 versuum in duos cum homoeoteleuto stanzis. Multum ex illa romanza de Graal (quae numquam confecta erat), ex narratione Percevalis, ex fabula de Graal ab Christiano de Troyes, Wolframus de Eschenbach confidebat. Quamquam dicit ille quemdam Kyot le Provençal unum fontem alium ad opus praebuisse, hoc non est habitum graviter ab eruditis.

Libro primo Gandinus rex mortuus est avus Parzivalis. Filius natu maximus, Galoes, regnum accepit sed fratri suo Gahmureti terram Aniou in fiefe obtulit. Gahmuret tamen fratre et matre discedit ad serviendum militariter illum "Baruch Bagdaticum," ut praeclarior fiat. Gahmuret cum ista audacia perfecisset, quae solum breviter in textu descriptae sunt, ad regnum Africanum Zazamanc iter fecit, cuius caput Patelamunt ab duobus aliis exercitibus obsessum est. Legio Europaea, ducta ab Huitegero Scoto, Gaschiero Normano, Killiriacac Champagnano, et ab Kaylet patrueli Gahmuretis, illis octo portis orientalibus adsedit, et legio Maura Razalicis Regis de Azagouc illis octo occidentalibus.

Gahmuret ministerium urbi obtulit, quod Belcane regina accepit. Ille Gaschierum, Hieutegerum, Razalicem vicit, sed vitavit quin in equis cum Kaylet propter consanguinitatem juxtaret. Killiriacac iam ab exercitibus Patelamuntianis capto, Gahmuret omnino vicit. reginam Belacanen in matrimonium duxit et factus est rex super Zazamanc et super Azagouc. sed cum pace erat taedium, et Gahmuret clam ad navem ascendit, uxore sua relicta, quae praegnans est. Belacane posta filium Feirefiz edidit, cui cutis nigra est cum albis maculata.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]