Parkia speciosa

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Parkia speciosa
Legumina Parkiae speciosae
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Rosidae
Ordo: Fabales
Familia: Fabaceae
Tribus: Parkieae
Genus: Parkia
Species: P. speciosa
Binomen
Parkia speciosa
Hassk.
Coquina Malaesica leguminibus Parkiae speciosae praedita

Parkia speciosa, vulgo petai, bitter bean, sataw, twisted cluster bean, yongchaa, yongchaak, kampai, zawngṭah et stink bean, est florens familiae Fabacearum arbor. Planta legumina longa, plana, edulia fert, seminibus clare viridibus, magnitudine formaque amygdalorum pinguium, quibus est odor singularis, quem nonnulli designant similis chemicae quae ad methanum gas additur.[1]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Parkia speciosa ad circa 30 m alta crescere potest. Flores minuti feruntur in massa lightbulb? simili ad caput pedicellorum longorum. Flores nectar celant quod ad se vespertiliones at alios pollinatores trahit. Legumina sunt longa, torta, translucentia, in fasciculis septenum vel octonum leguminum. Leguminibus maturis, semina intra ea inveniuntur.

Usus[recensere | fontem recensere]

Legumina Parkiae speciosae populo sunt grata in Laotia, Thailandia meridiana, Birmania, Malaesia, Indonesia, et India septentrionali et orientali. Legumina racemis (Anglice: in bunches) venumdantur, et semina in saccis plasticis divenduntur. Legumina in locis feris conliguntur, et ex arboribus excultis. Exportantur in vasis et urceolis (Anglice: cans), salsamento condita.

Legumina in arte coquinaria multarum nationum adhibentur. Semina sicca sunt atra. In Indonesia, semina, petai appellata, populo sunt gratissima in terris altis (Anglice: highlands) Iavae et Sumatrae, praecipue inter Batak, Minangkabau, et alios populos in variis insulae culturis. Sicut alia legumina edulia (Anglice: beans), multiplicia carbohydrata inflationem (flatulence) male olentem efficere possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Petai beans

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Parkiam speciosam spectant.


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!