Latinitas bona

Paris Hilton

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paris Hilton Monaci mense Februario 2005.

Paris (-idis, f.) Hilton est heres dives, nata Novi Eboraci 17 Februarii 1981, cui proavus erat Conradus Hilton, conditor deversoriorum Hiltonensium. Hilton est cantatrix, sicut mima in televisione, necnon et ostentatrix vestium. Anno 2003 magna fama orta est Paridi Hilton propter pelliculam in interrete vulgatam de coitu Paridis cum Ricardo Salomon amico habito. Anno 2007 viginti tres dies in carcere egit, quod autocinetum duxerat sine charta permissionis.

Nexus externus[recensere | fontem recensere]