Paranormal Activity 3

E Vicipaedia

Paranormal Activity 3 est pellicula horrifica a Henrico Joost et Ariele Schulman moderatoribus cinematographicis ducta, anno 2011 edita, quae est pars tertia seriei Paranormal Activity -pellicularum.

Posita est in anno 1988, cum Catharina et Christina sorores, quae in primis duabus pelliculis erant, puellae essent: haec quinque annos nata, illa octo annos. Dennis, vitricus puellarum, cum sonos miros saepe domi audierit et machinā magnetoscopicā etiam simulacrum miram ceperit, tres machinas tribus in locis domūs ponit, ut siquid insoliti agatur, hoc postea videre possit. Eodem tempore Christina, puella natu minor, cum Tobia ("Toby") amico commenticio colloqui soleat, sed recusat, quominus aliis dicat, quibus de rebus cum Tobia loquatur. Cum res supernaturales saepius fiant, Dennis suspicere incipit Tobiam reapse entem verum esse.

Partes principales[recensere | fontem recensere]

  • Laura Bittner: Iulia
  • Christopher Smith: Dennis
  • Chloe Csengery: Catharina iuvenis
  • Catharina Featherston: Catharina adulta
  • Jessica Tyler Brown: Christina iuvenis
  • Sprague Grayden: Christina adulta

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • De Paranormal Activity 3 in Indice Interretiali Pellicularum (Anglice)