Paraclausithyron

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paraclausithyron (latine ad ianuam clausam) est carmen in quo poeta amans et exclusus ipsam ianuam amicae suae adloquitur, sive ei minatur sive ei supplicat. Hoc genus in Graecia natum est, ubi aetate Alexandrina maxime floruit. Postea Romae et Catullus[1] et Horatius[2] et Tibullus[3] et Propertius[4] et Ovidius[5] hoc genus coluerunt. Primus omnium in litteris Latinis exstantibus Plautus in comoedia sua Curculione parodiam carminum eiusmodi scripserat[6].

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Carmen 67.
  2. Carmina III,10 et III,26.
  3. Elegiae I,2
  4. Elegiae I,16.
  5. Amores I,6.
  6. 147-157.