Papa Alexandriae

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Papa Alexandriae[1] vel pleniter "Papa Alexandriae et Patriarcha Omnis Africae in Apostolica Sancti Marci Sede"[1] est caput Ecclesiae Orthodoxae Coptorum, cui in Aegypto (fontibus discrepantibus) 5-11 milliones hominum adhaerent[2], praeterea minores greges autochthoni in Libya et in Sudania necnon plurimi Copti in diaspora Europae, Americae et praecipue Australiae, ubi paene 1 000 000 Coptorum vivunt). Titulus ad tempus praesens habitus est a Papa Theodoro II, centensimo duodevicesimo Papa Alexandriae et Patriarcha Omnis Africae in Apostolica Sancti Marci Sede.

Papa Alexandriae est in episcopatu Alexandrino successor Marci Evangelistae, qui hanc ecclesiam saeculo primo condidisse traditur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Secundum Harenberg Aktuell, p. 532, in Aegypto sunt 94% Musulmani et 6% Christiani / Spiegel-dtv-Jahrbuch 2004, p. 54: 90% Musulmani et 9% Copti / Notitiae ministerii a rebus exteris Germaniae: 90% Musulmani et 6% Copti. Maior pars Coptorum Ecclesiis Coptorum adhaeret (plurimi Ecclesiae Orthodoxae Coptorum, pauciores Ecclesiae Catholicae Coptorum), reliqui sunt Christiani graeco-orthodoxi, graeco-catholici et Protestantes. Tantum Fischer Weltalmanach 2008', p. 58, 12–15% incolarum Aegyptii Coptos esse aestimat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]