Paola & Chiara

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Paola & Chiara (quod Paola e Chiara est legendum; Latine Paula et Clara) est grex vocalis Italicus musicae popularis, qui ex duabus sororibus cognomine Iezzi, Paula scilicet et Clara, constat. Clara Iezzi, flava capillum, nata est Mediolani die 27 Februarii anni 1973; Paula Iezzi, fusca comam, nata est ibidem die 30 Martii anni 1974. Ad celebritatem anno 1997 pervenerunt victoriam reportando Villae Matutiae Musico Festo in categoria adulescentium; ibi canticum cecinerant, quod inscribitur Amici come prima (Latine Amici sicut ante).