Pantocrator

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Christus Pantocrator, imago tessellata in Daphni Monasterio Graeciae, circa 1080–1100 facta.

Pantocrator vel Pantokrator (ex Graeco Παντοκράτωρ) est unum ex multis nominibus ad Deum adhibitis significans universi imperatorem. Bibliis Hebraicis in Graecum ut Septuaginta conversis, Pantokrator nomen El Shaddai, titulum Hebraicum, expressit. Christiani hanc appellationem ad Iesum contulerunt, qui secundum Matthaei evangelium (XXVIII, 18) dixerat: Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra.

Iconographia[recensere | fontem recensere]

Iconica Christi Pantocratoris imago fuit una ex primis imaginibus Iesu quas Prima Ecclesia Christiana excoluit, et gravissima Ecclesiarum Orthodoxarum icon manet.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Chatzidakis, Manolis. 1967. "An Encaustic Icon of Christ at Sinai." The Art Bulletin 49 (3, Sept.): 197–208. Gerry Walters convertit.
  • Latourette, Kenneth Scott. 1975. Beginnings to 1500. A History of Christianity, 1. Ed. retractata. San Francisco: Harper Collins.
  • Schonborn, Christopher. 1994. God's Human Face: The Christ Icon. Prima editio Icôn du Christ: Fondements théologiques élaborés entre le Ie et IIe Conciles de Nicée (Fribourg, 1976). Lothar Kraugh convertit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Christ Pantocrator spectant.