Pantheon Olympicum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Fragmentum caelaturae Hellenisticae (saeculum 1 a.C.n.saeculum 1 p.C.n.) pompam duodecim Olympicorum res proprias gerentium depingit. A laeva: Hestia (sceptrum), Hermes (pileus alatus et baculum), Aphrodite (rica), Ares (cassis et hasta), Demeter (sceptrum et fasciculus tritici), Hephaestus (baculum), Hera (sceptrum), Poseidon (tridens), Athena (bubo et galea), Zeus (fulmen et baculum), Artemis (arcus et pharetra), Apollo (cithara. Museum Artis Waltersianum.

Dei Olympici ad summam sunt dei qui in Olympo habitant, omnibus cum Iove deo supremo cognatis. Disertius, Duodecim Olympici sunt maiores panthei Graeci? deitates: Zeus, Hera, Poseidon, Demeter, Athena, Hestia, Apollo, Artemis, Ares, Aphrodite, Hephaestus, et Hermes. Dionysus in locum Hestiae saepe substituitur. Hades et Persephone inter duodecim Olympicos aliquando numerantur, praecipue ob momentum Mysteriorum Eleusinorum, quamquam Hades, quia perpetuo in infernis habitat, nunquam montem Olympum visitans, plerumque excluditur. Alii dei, inter quos Heracles et Aesculapius, aliquando inter deos Olympicos numerantur.

Duodecim Olympici[recensere | fontem recensere]

In mythologia Graeca, duodecim Olympici, etiam Dodekatheon appellati (Graece Δωδεκάθεον < δώδεκα[1][2] 'duodecim' + θεοί 'dei'), sunt principales panthei? Graeci deitates, qui super mythicum Olympum montem habitant. Hi Olympici dominatum divinum in Titanomachia ceperunt, cum Zeus suique fratres Titanes superarent.

Notio duodecim deorum omnibus fontibus Graecis vel Romanis exstantibus est vetustior, et veri simile in Anatolia orta est.[3] Concilium quidem deorum in epicis HomerIcis habetur, sed primus locus antiquus qui sacra deum Olympicorum una commemorat in hymno Homerico Hermis invenitur. Graecus Duodecim Olympicorum cultus ex Athenis saeculo sexto a.C.n. indagari potest, exemplo aetate Mycenaeo carente. Ara duodecim Olympicorum Athenis sita usitate ex tempore archontis Pisistrati minoris anno 522521 a.C.n. tribuitur.

Dei inter duodecim numerati aliquantulum variantur,[4] sed duodecim dei canonici generaliter in arte et poesi depicti fuerunt Zeus, Hera, Poseidon, Demeter, Athena, Hestia, Apollo, Artemis, Ares, Aphrodite, Hephaestus, et Hermes. Hades, in memoria Eleusina Pluto appellatus, usitate in Olympicis non numeratur quia suum regnum est mundus subterraneus. Plato philosophus duodecim Olympicos cum mensibus duodecim coniunxit, et significat se Plutonem considerare unum ex duodecim cum mensem ultimum ei et animis mortuorum dicari proponeret.[5][6] Ipse in Phaedro dialogo duodecim deos cum zodiaco conectit, Hestia excepta.[7] Eudoxus Cnidius primus fuit qui deos et signa vitae quotidianae coniunxit.

In religione Graeca antiqua, dei Olympici et cultus duodecim deum generatim fuerunt notiones distinctae.[8] Dodekatheon Herodoti Iovem, Heram, Posidonen, Hermen, Athenam, Apollonem, Alpheum, Cronum, Rheam, et Charites comprehendit.[2][9] Herodotus praeterea commemorat Heraclen inter duodecim a nonnullis numeratum fuisse.[10] Coae, Heracles et Dionysus adduntur, Ares et Hephaestus non.[11] Apud Pindarum, Bibliothecam,[12] et Herodotum, Heracles non inter deos duodecim numeratur, sed deus qui eorum cultum condidit habetur.[2] Lucianus saeculo secundo Heraclen et Aesculapium in duodecim numerat, sed quos deos abesse non memorat. Hebe, Helios, Eros, Selene, Persephone, et alii dei et deae magni momenti aliquando in grege deum duodecim numerantur. Eros iuxta alios duodecim saepe depingitur, praecipue prope Aphroditen matrem, quamquam usitate in eorum numero non numeratus.

Ennius poeta Romanus Deos Consentis, indicem deum Romanorum qui pro dei Graecis valent, perscribit: seni sunt complementa maria et femina,[6] locum conservans Vestae (Graece Hestia), quae principalem egit personam in religione Romana ut? dea civica a virginibus Vestalibus sustenta.

Index Olympiorum[recensere | fontem recensere]

Duodecim dei maiores[recensere | fontem recensere]

Nomen Graecum Nomen Romanum Imago Munera et proprietates
Zeus Iuppiter  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Rex deorum et rector montis Olympi; deus caeli et tonitrus. Ultimus filius Titanum Croni et Rheae. Inter sua signa sunt fulmen, aquila, quercus, sceptrum, libra. Frater et maritus Herae, qui autem multas amasias habuit. Frater Posidonis et Hadis.
Hera Iuno  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. regina deorum et dea matrimonii et familiae. Inter sua signa sunt pavo, punica granatum, corona, cuculida, leo, bos. Ultima Croni et Rheae filia; soror et uxor Iovis. Ut dea matrimonii, ea amasias Iovi et eorum liberos pro adultero ulcisci saepe conatur.
Posidon Neptunus  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Deus maris, terraemotuum, tsunami?. Inter sua signa sunt equus, taurus, delphinus, tridens. Medius Croni Rheaeque filius, frater Iovis et Hadis. Maritus Amphitritis Nereidis, quamquam, plurimorum deorum Graecorum similis multas amasias habet.
Demeter Ceres  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. Dea fertilitatis, agriculturae, naturae, temporum anni. Inter sua signa sunt papaver, triticum, fax, porcus. Media Croni et Rheae filia.
Dionysus Bacchus  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. deus vini, celebrationum, et elationis voiluptariae. Patronus artis theatricae. Inter sua signa sunt vitis, hedera, poculum, tigris, panthera, pardus, delphinus, caper. Filius Iovis et Semelis principissae mortalis Thebarum. Maritus Ariadnis principissae Creticae. Iuvenissimus Olympicus, solusque cuius mater est mortalis.
Apollo Apollo (vel Phoebus)  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. deus lucis, sapientiae, sanationis, pestis, obscuritatis, artium, musicae, poesis, praedictio, sagittis petitio, solis, iuventutis virilis, pulchritudinis. Filius Iovis et Latonae. Inter sua signa sunt sol, lyra, arcus et sagitta, corvus, delphinus, lupus, cygnus, mus. Gemellus Artemidis.
Artemis Diana  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. dea venationis, virginitatis, partus, sagittis petitionis, lunae, et omnium animalium. Inter sua signa sunt luna, cervus, canis, ursa, anguis, cupressus, arcusque et sagittae. Filia Iovis et Latonae ac gemella Apollonis.
Hermes Mercurius  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. nuntius deorum, deus commercii, furum, ludorum. Inter sua signa sunt caduceus, crepidae alatae et pileus, ciconia, et testudo (cuius testam ut lyram efficiat usurpavit). Filius Iovis et Maiae nymphae. Dryopen duxit, filiam Dryopis, et Pan eorum filius deus naturae, dominus satyrorum, inventor panpipes, et comes Dionysi factus est.
Athena Minerva  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. dea virginalis sapientiae et artis belli gerendi. Inter sua signa sunt bubo et oliva. Filia Iovis et Metis Oceanitis, ex capite patris matura proeliique armaturam gerens orta est, postquam ipse matrem devoraverat.
Ares Mars  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. deus belli, violentiae, caedis. Inter sua signa sunt verres, serpens, canis, vultur, hasta, scutum; filius Iovis et Herae. Omnes dei alii, Aphrodite excepta, eum contemnunt.
Aphrodite Venus  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. dea amoris, pulchritudinis, appetitus. Inter sua signa sunt columba (avis), avis, malum, apis, cygnus, myrtus, rosa. Filia Iovis et Dionis Oceanidis, vel fortasse ex spuma maris orta postquam semen Urani, a Crono filio minore natu castrati, in mare stillaverat. Uxor Hephaesti, quamquam multas res adulteras habet, notissime cum Are. Suum nomen nobis vocabulum dedit aphrodisiacus.
Hephaestus Vulcanus  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. ferrarius et artifex deum; deus ignis et fornacis. Inter sua signa sunt ignis, incus, malleus, forceps, et coturnix. Filius Herae, vel per Iovem vel sola. Maritus Aphroditis, quamquam plurimorm maritorum divinorum dissimilis, raro dissolutus est. Vulcanus, nomen Latinum, mundo hodierno vocabulum "vulcanum" dedit.

Alii dei Olympici[recensere | fontem recensere]

Sequentes deae et dei aliquando inter duodecim Olympicos numerantur.

Nomen Graecum Nomen Romanum Imago Munera et proprietates
Hestia Vesta  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. dea foci et familiae.Nata est in prima generatione Olympica et fuit una ex primorum duodecim Olympicorum, donec sedem regiam Dionyso dedit ut pace utatur; unde ea habetur generosissima et lenissima ex deis. Prima Croni et Rheae progenies, soror maior natu Hadis, Demetris, Posidonis, Herae, Iovis. Senissima ex Olympicis.
Persephone Proserpina  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. regina inferorum et filia Demetris et Iovis; dea veris. Facta est consors Hadis, dei infernorum, postquam eam rapuerat. Quia Persephone sex semina ex duodecim pomis granatis in inferno comedit cum Hades primum raperet, ea sex menses in inferno quotannis degere debuit. Unde tempora anni, cum vegetatio sex menses viget et floret, tum sex menses deficit et moritur.
Hades Pluto (aliquando Orcus vel
Dis Pater)
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. deus inferorum, mortuorum, opumque subterranearum.
Aesculapius Veiovis  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. deus medicinae et sanationis. Suae filiae sunt Hygieia ('sanitas'), Iaso ('medicina'), Aceso ('sanationis'), Aglaea/Aegle ('ardor sanus'), et Panacea ('remedium universum'). Filius Apollonis et Coronis.
Eros Cupido  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. deus amoris sexualis et pulchritudinis. Etiam cultus est deitas fertilitatis, filius Aphroditis et Aris. Saepe lyram vel arcum et sagittam ferens depingitur. Eum saepe comitantur delphini, rosae, et faces.
Hebe Iuventus  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. filia Iovis et Herae, minister deum et dearum Montis Olympi, eis nectar et ambrosia donec Heracli nupsit ministrans.
Heracles Hercules  Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. heros divinus, filius Iovis et Alcmenis, privignus Amphitryonis, et pronepos Persei (Περσεύς). Fuit maximus ex heroibus Graecis, patronus rerum virilium, propugnator ordinis Olympici contra monstra chthonica.
Pan Faunus vel
Silvanus
 Huic imagini nondum est descriptio, quaesumus descriptionem addas. deus naturae, locorum ferorum, pastorum & gregum, motium, venationis, silvae, et musicae rusticae, et comes nympharum.

Minores dei in Olympia habitantes[recensere | fontem recensere]

Coetus viginti deum, praecipue duodecim Olympicorum, Psychen in gregem asciscunt. Loggia di Psiche, tabula Raphaelis et suae scholae (1518–1519), in Villa Farnesina conservata.

Sequentes dei, deae, et demidei usitate inter Olympicos non numerabantur, quamquam ei ad eos arte conexi sunt.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Verbum raro in lingua Graeca Byzantina adhibitum, e.g. a Nicephoro Callisto Xantopoulo, Athanasio Alexandrino, et Ducas.
  2. 2.0 2.1 2.2 (Greek) Dodekatheon. 2007 .
  3. Walter Burkert, Greek Religion (Wiley-Blackwell, 1991, ISBN 9780631156246), 125.
  4. Secundum Stoll, Heinrich Wilhelm (translated by R. B. Paul) (1852). Handbook of the religion and mythology of the Greeks. Francis and John Rivington. p. 8 .
  5. Plato, Leges, 828 d-e.
  6. 6.0 6.1 Greek mythology. 13. 1993. p. 431 .
  7. Wikisource-logo.svg, Plato: Phaedrus, 246 e-f.
  8. C. R. Long, The Twelve Gods of Greece and Rome.
  9. Wilamowitz-Moellendorff, Ulrich von (1931–1932) (German). Der Glaube der Hellenen (Volume 1). Berlin: Weidmansche Buchhandlung. pp. 329 .
  10. Herodotus, Historiae, 2.43–44.
  11. Berger-Doer, Gratia (1986). Dodekatheoi. 3. pp. 646–658 .
  12. Pindar, Olympian Odes, 10.49.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]