Panometer Lipsiensis

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Panometer Lipsiensis in via Ricardi Lehmann (Theodisce: Richard-Lehmann-Straße)

Panometer Lipsiensis[1] est oblectamentum Lipsiae Germaniae aedificatum, picturam panoramicam intra gasometrum obsoletum exhibens, cum spectaculo thematico? (Anglice: thematic exhibit). Propositum hodiernum est Silva pluvialis Amazonica. Excogitata est panometer anno 2003 ab artifice Yadegar Asisi Austriaco, qui Panometrum Dresdensem anno 2006 aperuit.

Aedificium[recensere | fontem recensere]

Panometer Lipsiensis gasometrum obsoletum in vico Connewitz? occupat. Aedificatus erat gasometer anno 1909, Hugone Licht architecto, et effectum ad 1977 habebat. Diametrum est 57 m, et altitudo 49 m, cupolá cum lanterná non exclusá. Annos 20022005, aedificium renovabatur ut conversio in spectaculum Asisianum effici posset. Ultimum opus fuit additio aditús vitrei, qui aedificium cum gasometro adiacenti conectit et cauponam continet.[2]

Proposita[recensere | fontem recensere]

Propositum (vulgo thema) annorum 2005 ad 2009 erat Roma antiqua, renovatio panoramatis Romani ab Alexandro von Wagner anno 1889 creatum, quod introitum demonstrabat Constantini Magni in urbem, Proelio Pontis Milviani anno 312 confecto. Spectaculum comprehendit quotidianam Romae antiquae vitam et architecturam, et effigies gypsi (plaster casts) vehementius dixit ex congerie antiquitatum Universitatis Lipsiensis, cum picturis, adumbrationibus architecturae, et exemplaribus notissimorum urbis aedificiorum. Panometer reconstructionem quoque comprehendit Colossi Constantiniani, partim destructi, 12 m alti, iterum creati ut anamorphosis (genus mendacii oculorum).

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Nomen panometer est portmanteau, ex nominibus panoramate et gasometro factum.
  2. Gasbehälter (Gasometer) und Gaswerke in Deutschland Oliver Frühschütz.


templum Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!