Panicula

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Syringa vulgaris multos flores singulos qui paniculam formant habet.
Panicula Vitis viniferae.

Panicula in arte herbaria (botanice) est racemus compositus, laxa ramosissimaque inflorescentia indeterminata, floribus (et fructibus) pedicellatis per ramos secundarios adfixis—hoc est, ramosus florum fasciculus cuius rami sunt racemi.

Hoc genus inflorescentiae omnino habetur a Poaceis sicut Avena sativa et Digitaria,[1] etiam ab aliis plantis notabilibus, sicut Melicoccus bijugatus, Pistacia vera, et Vitis vinifera.

Botanici vocem paniculati duobus modis adhibent: 'veram inflorescentiam paniculatam habens' et 'inflorescentiam formae sed non semper structurae paniculatae habens'.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Accuratius, inflorescentia graminis appellatur spicula, sed ordinatio spicularum per principalem caulis axem vocibus inflorescentiae usitate describitur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bailey, Liberty Hyde, et Ethel Zoe Bailey, editores. 1976. Hortus Third: A Concise Dictionary of Plants Cultivated in the United States and Canada. Rev. ed. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Weberling, Focko. 1989. Morphology of Flowers and Inflorescences. Conversus ab R. J. Pankhurst. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-25134-1.