Paeonia rockii

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Paeonia rockii
Paeonia rockii, flos
Taxinomia
Regnum: Plantae
(inordinata): Angiospermae
(inordinata): Eudicotyledones
(inordinatus): Eudicotyledones
Ordo: Saxifragales
Familia: Paeoniaceae
Genus: Paeonia
Species: P. rockii
Binomen
Paeonia rockii
(S. G. Haw & Lauener) T. Hong & J. J. Li
Synonyma

Paeonia suffruticosa subsp. rockii

Paeonia rockii, aliquando Paeonia suffruticosa subsp. rockii appellata,[1] est planta florens generis Paeoniae, una ex nonnullis speciebus vulgo paeoniis arboreis appellatis, in montibus Sinarum medioccidentalium, praecipue in Gansu et provinciis finitimis endemica. Planta Sinice 牡丹 (pinyin: mǔ dān) et 牡丹皮 (pinyin: mǔdān pí) et flos 牡丹花 (pinyin: mǔdān huā), appellantur. Inflorescentia facta est inofficialis? civitatis flos post referendum omnis reipublicae anno 1994 habitum.

Planta ex Iosepho Rock, exploratore, geographo, glottologo, botanista, appellatur.

Usus[recensere | fontem recensere]

Paeonia rockii ut planta ornamentalis in Asia et Occidente excolitur. Sicut Paeonia lactiflora, alia paeoniarum Sinicarum species, pro curatione herbali in medicina Sinica usitata adhibetur.[2]

Hybridae[recensere | fontem recensere]

Hybridae quorum Paeonia rockii unus est parens Rockii-hybridae appellantur. In Sinis sunt nonnulli greges cultivarietatum harum hybridarum, Gansu Mudan et Zhongyuan Mudan ('boreoccidentalis ultivarietatum grex') appellati. Paeonia × suffruticosa, grex suffruticosus, in Europa natus, etiam ad hunc gregem pertinet.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Paeonia suffruticosa (Rockii Peony) apud situm backyardgardener.com.
  2. Halda, Josef J.; James W. Waddick (2004). The Genus Paeonia. Timber Press. pp. 196–205. ISBN 9780881926125 .

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Halda, Josef J., et James W. Waddick. 2004. The Genus Paeonia. Timber Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]