Paavo Castrén

E Vicipaedia
Paavo Castrén

Paavo Castrén (natus 3 Aprilis 1938 in Pielavesi, Finnia) est professor emeritus philologiae classicae linguae Latinae et Graecae scriptorque Latinus natione Finnicus.

De historia urbis Pompeiorum multum indagavit studuitque.

Etiam sese dedit rebus epigraphicis tam Graecis quam Romanis studendis et praecipue indagavit de inscriptionibus Pompeianis.

Anno 1981 docuit historiam generalem in Universitate Helsingiensi, anno 1990 autem in Universitate Turkuensi linguas antiquas.

Fuit primus director Instituti Finlandici Athenis ab anno 1984 ad annum 1988.

Odysseam oratione soluta Finnice vertit et edidit anno 2016.

Eius scripta[recensere | fontem recensere]

  • 1986: Rooma: matkailijan opas (Roma: lustratio urbis ad usum viatorum) una cum Leena Pietilä-Castrén.
  • 1990: "De idea Europaea in litteris antiquis et in vita politica posterioris temporis", in Melissa, n° 37, anno 1990, pp. 13-14.
  • 1995: Maassa maan tavalla: eurooppalaisen tapakulttuurin juurilla (Tempore Romae; Europaea via ad radices suas), 1995.
  • 2006: "Pompejilaisia kohtaloita" (Pompeiorum Fata) (Otavae, 2006)
  • 2016: Homeros: Troijan sota ja Odysseuksen harharetket. Helsingii.