Ostreidae

E Vicipaedia

Classis : Bivalvia 
Ordo : Ostreida 
Subordo : Ostreina 
Superfamilia : Ostreoidea 
Familia : Ostreidae 
Rafinesque, 1815
   

Ostreidae sunt ostreae verae, familia marinorum molluscorum bivalvium. Genus Pinctada, ostrea margaritifera, non est ostrea vera, et ad Pterioida ordinem distinctum pertinet.

Pectinidis, ostreis veris, est medius musculus adductor—quod significat testam habere mediam cicatricem propriam, quae locum adligationis metitur. Testae propter adligationem ad substratum inaequalis videri solent.

Species oviparae et larviparae inter Ostreidas agnoscuntur, ambobus hermaphroditis; species autem larviparae sexum intra quamque singulam alternant, quoniam species oviparae eodem tempore sunt hermaphroditi, quae gametas? muliebres vel mares secundum circumiectibus gignunt.

Animalia generis Ostreae plerumque continenter immersae vivunt, et eorum testae sunt rotundae et planiores. A plurimis bivalvibus testis omnino calcite factis, sed internas ferentes cicatrices musculorum compositionis aragonitis, differunt. Ea in aqua aliquantulum oligotrophica vigent. Eorum ova variis partibus temporis a fecundatione ad exclusionem ex ovis incubant.

Animalia generum Crassostreae et Saccostreae plerumque in zona inter aestus habitant, spermata et ova in mari emittunt, et in aqua eutrophica vigere possunt. Ostrearum crebrissime culta est Magallana gigas, ad piscinas marinas valde idonea.

Genera et species[recensere | fontem recensere]

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

De taxinomia
Ostreidae cultae
Si plus cognoscere vis, vide etiam Ostrearium genus#Bibliographia.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • Encyclopedia of Life • WoRMS: Marine Species • Fossilworks
Vide "Ostreidas" apud Vicispecies.
Vicimedia Communia plura habent quae ad Ostreidas spectant.