Ostensorium

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Ostensorium solare
Ostensorium gothicum

Ostensorium est vas in quo consecratus Eucharistiae panis populo exponitur ut adoretur. Ostensoria in duabus formis sane inveniuntur, videlicet tanquam turris gothica pinnaculis ornata, aut similis horologii cum facie rotunda radiis circundata. Ex aere aut argento fabricari solent.