Os praefrontale

E Vicipaedia
Dromaeosauri cranium

Os praefrontale est os Tetrapodorum cranii, quod, ut nomen dicit, partem latero-anteriorem frontalis ossis contingit, et lacrimalis superiorem, hoc prohibens a nasali.

In pluribus Dinosauriis os istud minuitur vel lacrimali funditur, quare in Avibus (quae Dinosauria viventia sunt) nullum praefrontale apparet, sed solum lacrimale. Testudinata et Serpentes unum habent os ante orbitam (quod praefrontale vocatur, nam illis lacrimale deest), et Mammalia quoque, quibus autem os illud lacrimale vocatur, sed incertum est an "verum" lacrimale (Reptilibus homologum) sit an praefrontale.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Richard Cloutier, Per E. Ahlberg, "Morphology, characters, and the interrelationships of basal sarcopterygians" In Melanie L. J. Stiassny et al., edd., Interrelationships of Fishes (Didacopoli: Academic Press, 1996. ISBN 978-0-12-670951-3) pp. 445–479