Orsa Cordis
Orsa Cordis, plenius Orsa Cordis Sapientiae Perfectae, vel Orsa Naturae Sapientiae (Sanscritice: प्रज्ञापारमिताहृदयसूत्र Prajñāpāramitā hṛdaya sūtra)[1], sunt inclutissima Buddhismi Mahayanensis orsa, Buddhistis acceptissima propter brevitatem et summam significationem. Habentur ex omnibus scripturis Buddhistis notissimae (Pine 2004:16) et populo gratissimae (Pine 2004:18).
Index |
Orsorum Cordis mantra [recensere]
Haec orsorum mantra, quae per mundum Mahayanense Sanskritice translitterata, adeo in libro Sinense converso, quia Buddhistae vocem mantrarum gravissimam esse si multum valeat credunt, cantatur. Sic haec mantra:
| Devanāgarī | Romanizatio | Pronunciatio | Conversio |
|---|---|---|---|
| गते गते | gatē gatē | [gəteː gəteː] | ita, ita |
| पारगते | pāragatē | [pɑːɾə gəteː] | transita |
| पारसंगते | pārasaṃgatē | [pɑːɾəsəŋ gəteː] | omnino transita |
| बोधि स्वाहा | bōdhi svāhā | [boːdɦɪ sʋɑːhɑː] | laus expergefactioni. |
Orsa Cordis in musica [recensere]
Ludovicus Harrison, compositor Americanus, partes Orsorum Cordis Esperantone conversas in La Koro Sutro cantata (1973) posuit.
Akron/Family, grex Americanus, Orsa Cordis Anglice conversa in Gone Beyond carmine in Meek Warrior albo inclusit.
Petrus Rowan Orsa Cordis in choro "Vulture Peak" carminis in Reggaebilly albo (2001) posuit.
Imee Ooi, Malaysiana Aetatis Novae musica et cantatrix, Orsa Cordis Sanskritice et Mandarinice conversa instrumentis electronicis canit.
Chloe Goodchild, cantatrix et compositor Britannica, Orsa Cordis in Fierce Wisdom albo inclusit.
Wu-Tang Clan, grex hiphop Americanus, Orsa Cordis in 8 Diagrams albo inclusit, in "Life Changes," ultimo albi carmine, quod Shifu Shi Yan Ming tributum cantori Ol' Dirty Bastard Mandarinice cantavit.[2]
Notae [recensere]
- ↑ Sinice: 般若波羅蜜多心經, Bōrĕbōluómìduō Xīnjīng; Iaponice: 摩訶般若波羅蜜多心経, Maka Hannyaharamita Shingyō; Coreane: 마하반야바라밀다심경, Maha Banya Baramilda Simgyeong; Vietnamice: Bát Nhã Ba La Mật Đa Tâm Kinh; Lingua Thai: ปรัชญาปารมิตาหฤทัยสูตร; Thibetane: sNying mDo vel shes rab snying po'i mdo
- ↑ theworsthorse Blog.
Vide etiam [recensere]
Fontes [recensere]
- Buswell, Robert E., ed. 2003. Encyclopedia of Buddhism. MacMillan Reference Books. ISBN 0-02-865718-7.
- Conze, Edward. 2000. Prajnaparamita Literature. Munshiram Manoharlal Publishers. ISBN 81-215-0992-0. Primum editum 1960 a Mouton & Co.
- Pine, Red. 2004. The Heart Sutra: The Womb of the Buddhas. Shoemaker 7 Hoard. ISBN 1-59376-009-4.
- Ricius, Alexander. 2003. "Orsa Cordis, i.e. 'Heart Sutra' Latine Versum." Melissa 112:10–13.
Nexus externi [recensere]
| Vide Orsa Cordis apud Vicifontem. |