Orientis Reges

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Orientis Reges est hymnus Nativitatis Iesu Christi, qui a presbytero Ioanne Henrico Hopkins Iuniore compositum est, anno 1857, in urbe Novi Eburaci.

Verba carminis[recensere | fontem recensere]

Auctrix: Minnia L. Shepard

ORIENTIS REGES TRES SUNT NOS

Reges:
Orientis reges tres
Procul dona portantes
Per campos et montes imus,
Stell(am) illam sequentes.

Chorus:
O stella potens et mira
Stella regalis pulchra,
Semper movens ad occasum
Duc nos ad claram lucem.

Melchior:
Infans nate Bethlehem,
Portamus hanc coronam,
Rex aeterne, sempiterne,
Domine terrarum.

Chorus: (repetitio)

Caspar:
Tu Sabaeum Tibi fero,
Thus dignum magno Deo;
Te laudantes et orantes
Colimus in caelo.

Chorus: (repetitio)

Balthazar:
Myrrh(am) amaram defero;
Circum te fumat caligo,
Te languentem et gementem,
Condit(um) in tumulo.

Chorus: (repetitio)

Reges:
Clarus surgit, O specta!
Deus, rex, et victima.
Alleluia, Alleluia,
Canunt cael(um) et terra.

Chorus: (repetitio)


Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!