Ordo Augustiniensium Discalceatorum

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ordo Augustiniensium Discalceatorum (litteris compendiariis O.A.D.) institutum religiosum clericale est iuris pontificii idemque ordo mendicantium sexus masculini ad familiam Augustinianam pertinentium ortus Neapoli ultimo decennio saeculi XVI et a papa Clemente VIII approbatus anno 1599. Conditores Ordinis Augustiniensium Discalceatorum sodales erant Ordinis Eremitarum Sancti Augustini, qui strictiorem votorum paupertatis, castitatis oboedientiaeque observantiam fovere cupiebant iuxta Sancti Augustini Hipponensis Regulam; his tribus quartum addiderunt sodalitatis membris nuncupandum: votum humilitatis.

Augustinienses Discalceati ab anno 1697, saeculo XVII exeunte atque decursu saeculi XVIII, varia opera missionalia egerunt in Tonkino atque in Sinis. In Asiam orientalem anno 1994 redierunt communitatem religiosam Caebuae, in urbe Philippina, condendo ac domum ad formationem eorum aptam, qui ordinis sodales fieri cogitarent.

Usque ad annum 1931 ad Ordinem Eremitarum Sancti Augustini de iure pertinentes, illo demum anno Augustinienses Discalceati plene sui iuris facti sunt et eis antistitem suum summum "priorem generalem" appellare tum licuit.

Praesenti tempore Ordo Augustiniensium Discalceatorum coenobia habet in Italia, in Brasilia, in Insulis Philippinis, in Indonesia, in Paraquaria, in Cameronia; eius curia generalis Romae est sita.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Wikisource-logo.svg Vide Regula Sancti Augustini apud Vicifontem.